Latin
53
Hippocrates, Hippocrates contractus 53
Unproofread scanNot analysed yet
52. Qui ex sudoribus perfrigerantur, ac celeriter recalescunt, malè habere judicantu 54. Qui abs re nec ulla exhausti ratione, languent infirmi, mortiferè laborant. 55. Diuturna in febre nauseabunda proritatio, screatu finiens, malum portendit. 57. Perpusillae Sanguinis è naribus stillae, damno sunt. Nisi haemorrhagiae liberalioris opinionem faciant, ut saepè faciunt, quando cum urinae pepasmo in Atum diem incidunt, apparentque ad haemorrhagiam imo die futuram: Secus enim malignos vel multos humores naturae dominatu regi non posse, aut infirmitatem summam ipsius naturae denunciant. Sunt verò sinistri judici in qualitate bonâ Sanguinis, at mortiferae in malâ, qualis in Philisco stillatim manavit. 58. Omnino malum denunciat, quae in febre acutâ immeritò (παραλόγας praeter rationem) sitis extincta est. 59. Qui ad manus contactum resiliunt, malo sunt loco. In aegris istud diligenter est observandum: Aliquando enim ubi manus in carpum mittitur, quodammodo resiliunt, &cum intremiscentia revelli videntur, aut interdum ad pulsum assilire &leviter assurgere. Ἀναισσοντες πος χεῖρα, dicuntur quibus pulsus velut resilit, aut quasi tremibundus subsultat, &ad manum apparet exiguus tremor. Fit hoc nervis &fibris febris incendio exsiccatis, motrice facultate infirmâ, viriumque languore concurrente. Convulsionem ergo, delirium, aut phrenitidem praedicit, nec leviter suspectum esse debet. 65. In febribus vehementes mentis emotiones Prorrh. (εαστάσεις) cum silentio, in eo qui voce non est captus, perniciem minantur. 68. Febrium initio, si atra bilis sursum aut Sect. 4. deorsum prodeat, lethale est. DureExcretionum quae in vitio sunt, quaeque dotus. minatu morbi suscipiuntur &fiunt, nulla est omnino tam mortifera, quam bilis atrae. Est enim atra bilis pessimum excrementum, quod feritate indomabili caeteris omnibus antecellit, triaque illa secum habet conjuncta, quae vim naturae adferunt, quaeque illius praesidia maximè labefactant.