Latin
55
Hippocrates, Hippocrates contractus 55
Unproofread scanNot analysed yet
90. Quae in phrenitide memorantur insomnia, Non turbulenta &tumulbonum denunciant. tuosa, sed placida &tranquilla.) 97. In intensa phrenitide, tremores lethales. 98. Quae circa res necessarias versantur Deliria, pessima, indeque si ingravescant, mortifera. 114. Quibus per febres assiduas pustulae toto corpore suboriuntur, mortiferum illud est; nisi purulento abscessu, qui hic potissimum ad aures erumpit, periculo defungantur. 115. In febre acutâ, exteriora perfrigerari, interiora verò sic uri, ut etiam sitim faciant, exitium portendit. 116. Febres continuae tertio quoque die ingravescentes, supra modum periculosae. 127. Qui diuturno defuncti morbo, ex animi Sententia cibum capiunt, neque proficiunt, gravissimè relabuntur. 128. Si venae temporum in febribus pulsent, &facies benè habita fuerit, absque hypochondrii mollitie, diuturnus erit morbus, qui non sine liberali Sanguinis è naribus profusione, aut singultu, aut convulsione, aut coxendicum dolore desinet. 129. Alvus in febre ardente affatim prorumpens, mortis periculum adfert. 133. Sanguinis ex naribus fluxus in febre ardente 4to die obveniens, malo est, nisi aliud quidpiam benè ceciderit. Quod si die sto contingat, minus adfert periculi. 137.