Latin
54
Hippocrates, Hippocrates contractus 54
Unproofread scanNot analysed yet
Τὸ δριμὺ, τὸ διαβρωτικὸν, καὶ τὸ οξώδες. 1. acre, erodens, acidum. 72. Quibus jam morbo fractis, videndi vis audiendique perit, aut etiam labiorum, palpebrarum, vel narium perversio cernitur, mors instat. 74. In febribus acrisiae, diuturnitatis quidem sunt causae, non tamen funestae. 78. Quibus postridie quam invasit, exacerbatio febris est, malè res eunt. At si perendiè mitius, quarto iniquius exerceantur, gravissimum habent malum. 80. Febres si alio die quam judicatorio desierint, recidivam metuere oportet. 83. Qui cum feroci perturbatione somno excussi, è potestate sui exeunt, gravissimum habent malum, &convulsificum: Idque cum alias, tum si prorumpant sudores. Ut rerum omnium quae naturae ad perfruendum tributae sunt, nihil est melius, nihil amicius, nihil denique magis consociale, quam illa quies, quae dono Divûm gratissima serpit: I a nihil, aequè pestiferum quam molesta vigili: Quemadmodum enim somnus aegrotum reficit, &recreat spiritum instauratione, ciborum coctione, &morbificorum humorum pepasmo, unde phrenitis Sic admirabile est quantam nitis mansuescit: principiis trium facultatum labem adferat, quantum naturae praesidia labefactet, quantisque damnis ipsos aegrotos oneret, si quid vel in causis foramiferis vel in somni ipsius necessitate peccatur.