Latin
69
Hippocrates, Hippocrates contractus 69
Unproofread scanNot analysed yet
Res malè gestae accessionem calamitatis adferunt, faciuntque ut aegri pejore sint loco, si rerum ipsarum malè gestarum causa sit &occasio, naturae irrita, &inanis contentio, quando certamen ipsius &morbi est in procinctu. Praestat enim naturam quiescere, quam aliquid frustra moliri: Ob eam sanè causam, quod omnis irrita proritatio, morbum alioqui sanabilem, ex eventu reddit insanabilem, aut sinistri judicii. 338. Si largo Sanguinis profluvio supervenerit convulsio, aut singultus, mortiferum. 339. In his qui ad 7. annum progressi sunt cum coloris faedatione, inter ambulandum spiratio coacervata, &terrae appetentia, Sanguinis corruptionem &exolutionem significat. Haec prognosis apperit τέκ κάρσιν vacuandi purgando, &Sanguinem detrahendo. 340. Quae in diuturnis exigua apparent Sanguinis è naribus effluvia, mortifera. Substillum Sanguinis eò pejus res ire denunciat, quo saepiùs redit. 341. Quae ab initio cientur vertigines, haemorrhagia exolvuntur. Inter commoda haemorrhagiae non in postro mis, illud est, quod τὰ κρισικρα μὴ κρίνοντα prohibet esse mortifera, aut certe sinistri judicii. Haemorrhagiae multae difficilia multa dissolvunt. 345. Qui statis temporibus Sanguinem profundunt, si loco non profuderint, epileptici moriuntur. TiDe Palpitatione, tremore &Convulsione. 347. QUi toto palpitant corpore, etiamne viProrrh. 30.