Latin
70
Hippocrates, Hippocrates contractus 70
Unproofread scanNot analysed yet
tam finiunt voce capti? 348. Omnes qui tremuli convelluntur, sudatiunculam habent obnoxiam recidivae; atque iis rigore superveniente fit crisis: Supervenit autem ventris ardore lacessitis. Hic somni arctiores, sunt convulsifici, gravitasque frontis, &mictio ipsa difficilis. 349. Quae cadunt in hystericas sine febre (potiùs quam non consuetae) convulsiones, faciles. 353. Quae tremulis &anxiis parvae assurgunt parotides, convulsionem denunciant, cum in vitio est alvus. 355. Convulsio vulneri superveniens fune sta. Aph. 2. 356. Convulsio febri succedens periculum deSect. nunciat, minimum verò pueris. 257. Qui septem annis provectiores sunt, convulsione non tentantur in febre, sin autem, desperati. 358. Convulsionem sanat exorta febris acuta quae prius non fuit, quod si prius fuerit, exacerbata: Quin etiam prodest, urinam fluere albumineam, seu vitream (ὑαλοειδὴς) alvum ferri &Prorrb. somnos inire. 359. In convulsione diu obmutescere, malum, at verò parumper, aut linguae apoplexiam, aut brachii partiumque dextra sitarum denunciat. Exolvitur autem urinis repente multis &cumulate proruptis. 362. Quae speciem febris &opisthotoni prae se ferunt, urnae geniturales exolvunt. Titulus 16. De Angina. 366. CRysipelas (cynanchica) intus foras conEverti, utile, at foris intrò, mortiferum.