Latin
74
Hippocrates, Hippocrates contractus 74
Unproofread scanNot analysed yet
397. Peripheumonia pleuritidi succedens, tutior est primigema (potiùs gravior. 398. Exercitata &densa corpora celerius à pleuritide &peripneumonia intereunt, quam quae in otio conflictantur. 399. In morbis pulmonis coryzas (i. e. catarrhos ferinos, &sternutamenta praecessisse aut consequi, calamitosum. In reliquis verò morbis (maxime exitialibus) adjumentum adferunt sternutamenta. Magna saepè incidit signorum controversia, cum alia Medicum spe consolantur salutis, alia verò metu exterrent interitus. Ac tum difficillima est tecmarseos incundae ratio, ad praedicendum certò quid eventurum sit. Sed ea sic ineunda ex Doctrina Hippocratis, ac primum noμήρια, i. e. signa syllogistica plus conferre ad recmarsin, quam τ εικora s. c. verisimilia. Deinde τ ὀμροιτοῦ. i. e. quae sunt ejusdem speciei &inter se consocialia, majorem habere vim, quam ετηρογενῆ, ν. e. dissentanea, quae sunt alterius speciei. Postrem ò certa comparatur τίκμαροις, ad vitae quidem praesagium, si cum remissione τῶν πα, γνωμονικῶν, appareant commoda epiphaenomena, ut in pleuritide mitescente, sputum flavo permixtum citò &copiosè editum: Interitus autem, si pathognomonica signa praegrandia, nimis opprimendo accessionem adjungant eorum, quae à propagatione morbi epigenomena nominantur; indeque faciant epiphaenomena prava, quae principatum obtinent in praedicendo de morbis acutis.