Latin
75
Hippocrates, Hippocrates contractus 75
Unproofread scanNot analysed yet
403. Qui futuri sunt purulenti, primum quidem expuunt salsa, mox dulciora. 404. Quibus in pulmone tubercula (φύματο fiunt, (empyema Dureto) ii 40 diebus a ruptione pus expurgant, quos si superent, ut plurimum tabidi fiunt. 405. In lateris dolore, substillum Sanguinis e naribus grave malum. 406. Quibus purulentis mitiora sunt omnia, si postea pus edunt faedi odoris, iis recidiva mortifera. 408. Quicunque spumantem expuunt Sanguinem, dextroque laborant hypochondrio, à jecore spuunt. Multique intereunt. 409. Quibus concutiendo, pus editur caenosum &faedi odoris, ut plurimum moriuntur. 410. Quibus à pure coloratur specillum (μύλη) tanquam ab igne, maximam illi partem intereunt. 414. Raucitas cum tussi &alvo liquida, pus educit. 415. Quibus in peripneumonia, urinae circa initia crassae, mox ante 4 diem tenues fiunt, mortiferum. 417. Pectora rubris maculis supersparsa, talibus mortem subesse testantur. 419. Quae ob puris intrò collectionem, febres intermittunt, in his magna ex parte aegri tenuibus sudoribus diffluunt. 422. Qui perhorrescunt crebrò, ad suppurationem deveniunt, quin etiam febris talium, ipsos ad suppurationem ducit. 427. Sanguinem expuentes juvat esse febris expertes, ac tussire leviter atque dolere; ipsum verò sputum ad dies bis 7. crassescere.