Latin
77
Hippocrates, Hippocrates contractus 77
Unproofread scanNot analysed yet
Circa hepar dolentes, cardialgici, veterperhorrescentes, alvo turbata, macri, nosi, ciborum fastidiosi, sudatiunculis crebri, purulenta per alvum profundunt (&ita moriuntur. 449. Quibus jecur derepentè vehementer dolet, iis febris succedens remedio est. 451. Quibus inusto hepate, velut amurca prodit, funestum. TiDe Hydrope. 453. VN sicco Hydrope stranguria prava est, ac prava quoque urina quae hypostasin habet exiguam. 455. In biliosis alvus turbata, quae panea exhibet similia geniturae, atque mucosa, doloremque ad imum ventrem inferentia, nec urinae faciles in meiendo, ex talibus desinunt in Hydropem. 456. Si cui aquoso, cum febre urina pauca sit, atque turbida, perniciosum.