Latin
78
Hippocrates, Hippocrates contractus 78
Unproofread scanNot analysed yet
457. Incunte Hydrope, si aquosa incidat diarrhaea cruditatis expers, morbum solvit. 458. Denunciato jam sicco Hydrope, si tormina sint, circa tenue intestinum, ingens malum. 459. Quae ex Hydropicis veniunt epilepsiae, mortiferae. 460. Hydrops qui Medicinae concedit, ac revenit, desperatus. 461. Qui secundum venas Hydropici sunt (a 6. leucophlegmatici) prorupta in alvum aqua (indeque diarrhaea suborta) sanantur. Titulus 21. De Dysenteria. 462. 7 Ysenteria quae intempestivè sistitur, abscessum facit, vel in lateribus, vel visceribus, aut in articulis: Ac forte quidem biliosa in articulis, Sanguinea verò in lateribus &visceribus abscessum facit.