Latin
93
Hippocrates, Hippocrates contractus 93
Unproofread scanNot analysed yet
enim quicquam esset ex quo doleret, si unum existeret: Quin etiam si doleret, necessarium foret, etiam huic unicum tantum remedium esse. At nunc plura sunt, siquidem multa insunt in corpore, quae cum mutuo inter se praeter naturam calescunt &refrigerantur, siccanturque &humectantur, morbos pariunt. Ita ut plurimae morborum ideae sunt, unde &varia eorum medela. CorI. b. Google Corpus hominis continet in se Sanguinem, pi tuitam, &geminam bilem, nimirum flavam &nigram, ex quibus corporis ipsius natura constat, &per quae aegrotat ac sanum est.