Latin
94
Hippocrates, Hippocrates contractus 94
Unproofread scanNot analysed yet
Sanitate tum maximè fruitur, quando haec inter se moderate affecta fuerint temperie, facultate, &copia, &maximè si optimè mixta fuerint. Aegrotat verò vehementer, quoties horum aliquod, aut parcius, aut copiosius fuerit, aut etiam à caeteris divortium fecerit in corpore, neque cum reliquis cunctis commixtum fuerit. In immodicis purgationibus, sola vacuata bile, nullus unquam mortuus est. Verum epoto medicamento quod bilem ducat, primum sanè quis bilem vomitione refundet, mox etiam pituitam, deinde quoque atram bilem, idque per vim sub mortem verò etiam Sanguinem purum evomet. Per hiemem augetur in homine pituita, at vere Sanguis increscit, aestate bilis, autumno verò atra bilis. Cum haec ita se habeant, par est, morbos qui augentur hieme, aestate finiri: Et qui aestate augentur, hieme desinere; nisi intra certum dierum circuitum solvantur; quicunque autem morbi vere fiunt, horum discessum, autumno expectare oportet. Quicunque verò autumnales morbi sunt, horum discessum, necesse est vere fieri. Quod si quis morbus haec tempora transgressus fuerit, eum annuum fore scito. Haec quoque nosse oportet, quod mobos quos repletio parit, sanat evacuatio, &qui ex evacuatione oriuntur, repletione curantur, &qui ex immoderato labore fiunt, eos quies sanat, quique ex otio gignuntur, immoderato labore tolluntur. Omnino Medicum sua prudentia obviam ire convenit morbis instantibus, &naturis, &anni temporibus, &aetatibus, contentaque solvere, &soluta intendere. Ubi complures uno morbo, eâdem tempestate, vexantur, in id, quod maximè commune est, quoque omnes utimur, potissimum rejicienda causa est: Id autem est quod inspirando trahimus. In Dorsi &coxendicum doloribus, ex malleolis Lib.