Latin
96
Hippocrates, Hippocrates contractus 96
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &coitu uteri humidiores evadunt, qui si plus aequo siccescant, vehementer contrahuntur, sicque contracti, corpori dolorem afferunt, coitus etiam Sanguinem excalefaciens, &humectans causa est, ut menses facilius profluant, quibus minimè prodeuntibus, morbis obnoxiae mulieres redduntur. De Natura Pueri. Περὶ φύσιος παιδίου. (I genitura ab utroque parente profecta, in mulieris utero permanserit, primum quidem simul permiscetur, condensatur, &calore incrassescit, deinde spiritum concipit, tum quia loco calido existit, tum quia mater spirat. Ubi spiritu repleta fuerit, viam ipse sibi foras facit, qua per mediam genituram exeat; ubi verò via facta, spiritus ille calidus foras erupit, alium rursus frigidum à matre ad se attrahit, idque toto tempore perseverat. Ubi genitura tota incaluit, &flatu intumuit, ei exteriore parte membrana circumducitur per quam ad mediam genituram intrò &foras spiritui transitus fit. Equidem genituram 6. diebus in utero retentam &foras prolapsam ipse vidi &qualis tunc meo judicio visa est, ex eò reliquorum conjecturam facio. Quânam autem ratione istud viderim, enarrabo. Mulieri nobis familiari, perelegans erat fidicina, quae cum viris conversabatur, &quam minimè decebat gravidam esse, ne viliore loco haberetur. Haec audierat quae mulieres inter se narrant, si quando mulier conceptura sit, genituram intus manere, neque foras egredi. Quibus auditis &intellectis, ea x semper in animo habuit: Cumque aliquando gain nituram non exire percepisset, rem ad Dominam detulit, quae ad me etiam pervenit: Quo audito, ipsa ut in terram desiliret, jussi.