Latin
97
Hippocrates, Hippocrates contractus 97
Unproofread scanNot analysed yet
Quod cum jam septies fecisset, genitura in terram cum sonitu defluxit. Quam illa videns non sine admiratione spectavit, ego verò qualis erat referam: Ut si quis ovo crudo externam testam undique auferat, in quo, interiore membrana contentus humor pelluceat; ad hunc fere modum se habebat ille liquor, praetereaque ruber erat &rotundus. Conspiciebantur autem fibrae albae &tenues, in membrana, cum sanie crassa &rubra contentae, &ipsa membrana exteriore parte cruore, adinstar sugillatorum suffusa erat: In cujus medio tenue quiddam extabat, quod mihi umbilicus esse videbatur, &per illum primum respirasse, ex eoque protendebatur membrana tota genituram complectens. Cum genitura in membrana continetur, spirationem intrò &foras habet, &Sanguine, à Matre in uterum delapso, incrementum accipit. Caro dum increscit à spiritu discernitur, in eaque simile quodque, ad id quod sibi simile, fertur, densum ad densum, rarum ad rarum, humidum ad humidum; ferturque unumquodque in proprium locum, ad id cum quo cognationem habet, &ex quo etiam ortum est. Membrorum distinctio in faemina fit 42. diebus in masculo verò 30. quod longissimum. Ut plurimum enim intrà hoc tempus, vel paulo minus, vel majus ista distingui contingit. Nam &purgatio à partu fit iis quae faeminam susceperunt, ni42. diebus, quae verò masculum, 30.