Latin
Lines 1.115-1.118
Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri 1.115-118
Not analysed yet
Athenagora autem princeps memoratam Tharsiam integrae virginitatis et generositatis ita iam custodiebat ac si unicam suam filiam, ita ut vilico multa donaret et commendaret eam.
37 Et cum haec Mutilena aguntur, venit Apollonius post quattuordecim annos ad civitatem Tharsiam ad domum Stranguillionis et Dionysiadis. Quem videns Stranguillio de longe perrexit cursu rapidissimo ad uxorem suam dicens ei: "Certe dixeras Apollonium perisse naufragio; et ecce venit ad repetendam filiam suam. Quid dicturi sumus patri de filia, cuius nos fuimus parentes?" Scelerata mulier hoc audito toto corpore contremuit et ait: "Miserere, ut dixi, coniunx, tibi confiteor: dum nostram diligo, alienam perdidi filiam. Nunc ergo ad praesens indue vestes lugubres, et fictas fundamus lacrimas et dicamus eam subito dolore stomachi interisse. Qui cum nos tali habitu viderit, credet."
Et dum haec aguntur, intrat Apollonius domum Stranguillionis, a fronte comam aperit, hispidam ab ore removit barbam. Ut vidit eos lugubri veste ait: "Hospites fidelissimi, si tamen in vobis hoc nomen permanet, ut quid in adventu meo largas effunditis lacrimas? Ne forte istae lacrimae non sint vestrae, sed meae propriae?" Scelerata mulier ait cum lacrimis: "Utinam quidem istum nuntium alius ad aures vestras referret, et non ego aut coniunx meus! Nam scito Tharsiam filiam tuam a nobis subitaneo dolore stomachi fuisse defunctam." Apollonius ut audivit, tremebundus toto corpore expalluit diuque maestus constitit. Sed postquam recepit spiritum, intuens mulierem sic ait: "Tharsia filia mea ante paucos dies decessit: numquid pecunia aut ornamenta aut vestes perierunt?"
38 Scelesta mulier haec eo dicente secundum pactum ferens atque reddens omnia sic ait: "Crede nobis, quia, si genesis permisisset, sicut haec omnia damus, ita et filiam tibi reddidissemus. Et ut scias nos non mentiri, habemus huius rei testimonium civium, qui memores beneficiorum tuorum ex aere collato filiae tuae monumentum fecerunt, quod potest tua pietas videre." Apollonius vero credens eam vere esse defunctam ait ad famulos suos "Tollite haec omnia et ferte ad navem, ego enim vado ad filiae meae monumentum." At ubi pervenit, titulum legit: D. M. CIVES THARSI THARSIAE VIRGINI APOLLONII REGIS FILIAE OB BENEFICIVM EIVS PIETATIS CAVSA EX AERE CONLATO FECERVNT.