Latin
Lines 1.119-1.121
Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri 1.119-121
Not analysed yet
Perlecto titulo stupenti mente constitit. Et dum miratur se lacrimas non posse fundere, maledixit oculos suos dicens: "O crudeles oculi, titulum natae meae cernitis et lacrimas fundere non potestis! O me miserum! Puto, filia mea vivit." Et haec dicens rediit ad navem atque ita suos allocutus est dicens: "Proicite me in subsannio navis; cupio enim in undis efflare spiritum, quem in terris non licuit lumen videre."
39 Proiciens se in subsannio navis sublatis ancoris altum pelagus petiit iam ad Tyrum reversurus. Qui dum prosperis ventis navigat, subito mutata est pelagi fides. Per diversa discrimina maris iactantur; omnibus deum rogantibus ad Mytilenam civitatem advenerunt. Ibi Neptunalia festa celebrabantur. Quod cum cognovisset Apollonius, ingemuit et ait: "Ergo omnes diem festum celebrant praeter me! Sed ne lugens et avarus videar! Sufficit enim servis meis poena, quod me tam infelicem sortiti sunt dominum." Et vocans dispensatorem suum ait ad eum: "Dona X aureos pueris, et eant et emant, quod volunt, et celebrent diem. Me autem veto a quoquam vestrum appellari; quod si aliquis vestrum fecerit, crura ei frangi iubeo."
Cum igitur omnes nautae Apollonii convivium melius ceteris navibus celebrarent, contigit, ut Athenagora, princeps civitatis, qui Tharsiam filiam eius diligebat, deambulans in litore consideraret celebritatem navium. Qui dum singulas notat naves, vidit hanc navem e ceteris navibus meliorem et ornatiorem esse. Accedens ad navem Apollonii coepit stare et mirari. Nautae vero et servi Apollonii salutaverunt eum dicentes: "Invitamus te, si dignaris, o princeps magnifice." At ille petitus cum V servis suis navem ascendit. Et cum videret eos unanimes discumbere, accubuit inter epulantes et donavit eis X aureos et ponens eos supra mensam dixit: "Ecce, ne me gratis invitaveritis." Cui omnes dixerunt: "Agimus nobilitati tuae maximas gratias." Athenagora autem cum vidisset omnes tam licenter discumbere nec inter eos maiorem esse, qui provideret, ait ad eos: "Quod omnes licenter discumbitis, navis huius dominus quis est?" Gubernator dixit: "Navis huius dominus in luctu moratur et iacet intus in subsannio navis in tenebris; flet uxorem et filiam." Quo audito dolens Athenagora dixit ad gubernum: "Dabo tibi duos aureos; et descende ad eum et dic illi: Rogat te Athenagora, princeps huius civitatis, ut procedas ad eum de tenebris et ad lucem exeas." Iuvenis ait: "Si possum de duobus aureis quattuor habere crura" et "Tam utilem inter nos huic muneri non elegisti nisi me? Quaere alium, qui eat, quia iussit, quod, quicumque eum appellaverit, crura ei frangantur." Athenagora ait: "Hanc legem vobis statuit, non mihi, quem ignorat. Ego autem ad eum descendo. Dicite mihi, quis vocatur." Famuli dixerunt: "Apollonius."