Latin
Lines 1.122-1.126
Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri 1.122-126
Not analysed yet
40 Athenagora vero ait intra se audito nomine: "Et Tharsia Apollonium nominabat patrem." Et demonstrantibus pueris pervenit ad eum. Quem cum vidisset squalida barba, capite horrido et sordido in tenebris iacentem, submissa voce salutavit eum: "Ave, Apolloni." Apollonius vero putabat se a quoquam de suis contemptum esse; turbido vultu respiciens, ut vidit ignotum sibi hominem honestum et decoratum, texit furorem silentio.
Cui Athenagora princeps civitatis ait: "Scio enim te mirari, sic quod nomine te salutaverim. Disce quod princeps huius civitatis sum." Et cum Athenagora nullum ab eo audisset sermonem, item ait ad eum: "Descendi de via in litore ad naviculas contuendas et inter omnes naves vidi navem tuam decenter ornatam, amabili aspectu. Et dum incedo, invitatus sum ab amicis et nautis tuis. Ascendi et libenti animo discubui. Inquisivi dominum navis. Dixerunt te in luctu esse gravi; quod et video. Sed pro desiderio, quo veni ad te, procede de tenebris ad lucem et epulare nobiscum paulisper. Spero autem de deo, quia dabit tibi post hunc tam ingentem luctum ampliorem laetitiam."
Apollonius autem luctu fatigatus levavit caput suum et sic ait: "Quicumque es, domine, vade, discumbe et epulare cum meis ac si cum tuis. Ego vero valde afflictus sum meis calamitatibus, ut non solum epulari sed nec vivere desiderarem."
Confusus Athenagora subiit de subsannio navis rursus ad navem et discumbens ait: "Non potui domino vestro persuadere, ut ad lucem procederet. Itaque quid faciam, ut eum a proposito mortis revocem? Bene mihi venit in mentem: perge, puer, ad lenonem illum et dic ei, ut mittat ad me Tharsiam." Cumque perrexisset puer ad lenonem, haec leno audiens non potuit eum contemnere, licet autem contra voluntatem, nolens misit illam.
Veniente autem Tharsia ad navem videns eam Athenagora ait ad eam: "Veni huc ad me, Tharsia domina; hic est enim ars studiorum tuorum necessaria, ut consoleris dominum navis huius et horum omnium, sedentem in tenebris horteris consolationem recipere, et eum provoces ad lucem exire lugentem coniugem et filiam. Haec est pietatis causa, per quam dominus hominibus fit propitius. Accede ergo ad eum et suade exire ad lucem: forsitan per nos deus vult eum vivere. Si enim hoc potueris facere, XXX dies a lenone te redimam, ut devotae virginitati tuae vacare possis; et dabo tibi insuper decem sestertia auri."