Latin
Lines 1.70-1.72
Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri 1.70-72
Not analysed yet
22 Et tenens manum iam genero, non hospiti, ingreditur domum regiam. Ipso autem Apollonio relicto rex solus intrat ad filiam suam dicens: "Dulcis nata, quem tibi elegisti coniugem?" Puella vero prostravit se ad pedes patris sui et ait: "Pater carissime, quia cupis audire natae tuae desiderium: illum volo coniugem et amo, patrimonio deceptum et naufragum, magistrum meum Apollonium; cui si non me tradideris, a praesenti perdes filiam!" Et cum rex filiae non posset ferre lacrimas, erexit eam et alloquitur dicens: "Nata dulcis, noli de aliqua re cogitare, quia talem concupisti, ad quem ego, ex quo eum vidi, tibi coniungere optavi. Sed ego tibi vere consentio, quia et ego amando factus sum pater."
Et exiens foras respiciens Apollonium ait: "Magister Apolloni, quia scrutavi filiam meam, quid ei in animo resideret nuptiarum causa, lacrimis fusis multa inter alia mihi narravit dicens et adiurans me ait: 'Iuraveras magistro meo Apollonio, ut, si desideriis meis vel doctrinis paruisset, dares illi, quidquid iratum abstulit mare. Modo vero, quia paruit tuis praeceptis et obsequiis ab ipso tibi factis et meae voluntati in doctrinis, aurum, argentum, vestes, mancipia aut possessiones non quaerit, nisi solum regnum, quod putaverat perdidisse, tuo sacramento per meam iunctionem hoc ei tradas!' Unde, magister Apolloni, peto, ne nuptias filiae meae fastidio habeas!" Apollonius ait: "Quod a deo est, sit, et si tua est voluntas, impleatur!"
23 Rex ait: "Diem nuptiarum sine mora statuam." Postera vero die vocantur amici, invocantur vicinarum urbium potestates, viri magni atque nobiles. Quibus convocatis in unum pariter rex ait: "Amici, scitis, quare vos in unum congregaverim?" Qui respondentes dixerunt: "Nescimus." Rex ait: "Scitote filiam meam velle nubere Tyrio Apollonio. Peto, ut omnibus sit laetitia, quia filia mea sapientissima sociatur viro prudentissimo." Inter haec diem nuptiarum sine mora indicit et, quando in unum se coniungerent, praecepit. Quid multa? Dies supervenit nuptiarum, omnes laeti atque alacres in unum conveniunt. Gaudet rex cum filia, gaudet et Tyrius Apollonius, qui talem meruit habere coniugem. Celebrantur nuptiae regio more, decora dignitate. Gaudet universa civitas, exultant cives, peregrini et hospites; fit magnum gaudium in citharis, lyris et canticis et organis modulatis cum vocibus.