Latin
Lines 1.73-1.77
Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri 1.73-77
Not analysed yet
Peracta laetitia ingens amor fit inter coniuges, mirus affectus, incomparabilis dilectio, inaudita laetitia, quae perpetua caritate complectitur.
24 Interpositis autem diebus atque mensibus, cum haberet puella mense iam sexto ventriculum deformatum, advenit eius sponsus rex Apollonius. Cum spatiatur in litore, iuncta sibi puellula, vidit navem speciosissimam, et dum utrique eam laudarent pariter, recognovit eam Apollonius de sua esse patria. Conversus ait ad gubernatorem: "Dic mihi, si valeas, unde venisti?" Gubernator ait: "De Tyro". Apollonius ait: "Patriam meam nominasti." Ad quem gubernator ait: "Ergo tu Tyrius es?" Apollonius ait: "Ut dicis; sic sum." Gubernator ait: "Vere mihi dignare dicere: noveras aliquem patriae illius principem, Apollonium nomine?" Apollonius ait: "Ut me ipsum, sic illum novi." Gubernator non intellexit dictum et ait: "Sic ego rogo, ut ubicumque eum videris, dic illi: Laetare et gaude, quia rex saevissimus Antiochus cum filia sua concumbens dei fulmine percussus est; opes autem et regnum eius servantur regi Apollonio."
Apollonius autem ut audivit, gaudio conversus dixit ad coniugem: "Domina, quod aliquando mihi naufrago credideras, modo comproba! Peto itaque, coniunx carissima, ut me permittas proficere et regnum devotum percipere." Coniunx vero eius, ut audivit eum velle proficere, profusis lacrimis ait: "Care coniunx, si alicubi in longinquo esses itinere constitutus, certe ad partum meum festinare debueras; nunc vero, cum sis praesens, disponis me derelinquere? Pariter navigemus: ubicumque fueris seu in terris seu in mari, vita vel mors ambos nos capiat!"
Et haec dicens puella venit ad patrem suum, cui sic ait: "Care genitor, laetare et gaude, quia saevissimus rex Antiochus cum filia sua concumbens a deo percussus est, opes autem eius cum diademate coniugi meo servatae sunt. Propter quod rogo te satis animo lugenti, permittas mihi navigare cum viro meo. Et ut libentius mihi permittas: unam remittis, en duas recipies."
25 Rex vero, ut audivit omnia, gaudens atque exhilaratus est et continuo iubet naves adduci in litore et omnibus bonis impleri. Praeterea nutricem eius nomine Lycoridem et obstetricem peritissimam propter partum eius simul navigare iussit. Et data profectoria deduxit eos ad litus, osculatur filiam et generum et ventum eis optat prosperum. Reversus est rex ad palatium. Apollonius vero ascendit naves cum multa familia multoque apparatu atque copia, et flante vento certum iter navigant.