Latin
Lines 1.78-1.83
Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri 1.78-83
Not analysed yet
Qui dum per aliquantos dies totidemque noctes Austri ventorum flatibus diu pelago detinerentur, nono mense cogente Lucina enixa est puella. Sed secundis rursum redeuntibus coagulato sanguine conclusoque spiritu subito defuncta est.
Quod cum videret familia cum clamore et ululatu magno, cucurrit Apollonius et vidit coniugem suam iacentem exanimem, scidit a pectore vestes unguibus et primas suae adulescentiae discerpit barbulas et lacrimis profusis iactavit se super corpus eius et coepit amarissime flere atque dicere: "Cara coniunx et unica regis filia, quid fuit de te? Quid respondebo pro te patri tuo aut quid de te proloquar, qui me naufragum suscepit pauperem et egenum?"
Et cum haec et his similia defleret atque ploraret fortiter, introivit gubernius, qui sic ait: "Domine, tu quidem pie facis, sed navis mortuum sufferre non potest. Iube ergo corpus in pelagus mitti, ut possimus undarum fluctus evadere." Apollonius vero dictum aegre ferens ait ad eum: "Quid narras, pessime hominum? Placet tibi, ut eius corpus in pelagus mittam, qui me naufragum suscepit et egenum?"
Erant ex servis eius fabri, quibus convocatis secari et conpaginari tabulas, rimas et foramina picari praecepit et facere loculum amplissimum et carta plumbea obturari iubet eum inter iuncturas tabularum. Quo perfecto loculo regalibus ornamentis ornat puellam, in loculo composuit, et XX sestertia auri ad caput eius posuit. Dedit postremo osculum funeri, effudit super eam lacrimas et iussit infantem tolli et diligenter nutriri, ut haberet in malis suis aliquod solatium et pro filia sua neptem regi ostenderet.
26 Iussit loculum mitti in mare cum amarissimo fletu. Tertia die eiciunt undae loculum: venit ad litus Ephesiorum, non longe a praedio cuiusdam medici, qui in illa die cum discipulis suis deambulans iuxta litus vidit loculum effusis fluctibus iacentem et ait famulis suis: "Tollite hunc loculum cum omni diligentia et ad villam afferte!" Quod cum fecissent famuli, medicus libenter aperuit et vidit puellam regalibus ornamentis ornatam, speciosam valde et in falsa morte iacentem et ait: "Quantas putamus lacrimas hanc puellam suis parentibus reliquisse!" Et videns subito ad caput eius pecuniam positam et subtus codicillos scriptos ait: "Perquiramus, quid desiderat aut mandat dolor."
Qui cum resignasset, invenit sic scriptum 'Quicumque hunc loculum invenerit habentem in eo XX sestertia auri, peto ut X sestertia habeat, X vero funeri impendat. Hoc enim corpus multas dereliquit lacrimas et dolores amarissimos. Quodsi aliud fecerit, quam dolor exposcit, ultimus suorum decidat, nec sit, qui corpus suum sepulturae commendet'.