Latin · ~10 min
1.1 to 1.2
Historia Augusta, Avidius Cassius 1.1-2
Not analysed yet
I. 1 Avidius Cassius, ut quidam volunt, ex familia Cassiorum fuisse dicitur per matrem, [homine] novo genitus Avidio Severo, qui ordines duxerat et post ad summas dignitates pervenerat; 2 cuius Quadratus in historiis meminit, et quidemgraviter, cum illum summum virum et necessarium rei p. adserit et apud ipsum Marcum praevalidum; 3 nam iam eo imperante perisse fatali sorte perhibetur. 4 Hic ergo Cassius ex familia, ut diximus, Cassiorum, qui in C. Iulium conspiraverant, oderat tacite principatum nec ferre poterat imperatorium nomen dicebatque nil esse gravius nomine imperii, quod non posset e re p. tolli nisi per alterum imperatorem. 5 Denique temptasse in pueritia dicitur extorquere etiam Pio principatum, sed per patrem, virum sanctum et gravem, adfectationem tyrannidis latuisse, habitum tamen semper ducibus suspectum. 6 Vero autem illum parasse insidias ipsius Veri epistula indicat, quam inserui. 7 Ex epistula Veri: "Avidius Cassius avidus est, quantum et mihi videtur et iam inde sub avo meo, patre tuo, innotuit, imperii: quem velim observari iubeas. 8 Omnia ei nostra displicent, opes non mediocres parat, litteras nostras ridet. Te philosopham aniculam, me luxuriosum morionem vocat. Vide quid agendum sit. 9 Ego hominem non odi, sed vide, ne tibi et liberis tuis non bene consulas, cum talem inter praecinctos habeas, qualem milites libenter audiunt, libenter vident." II. 1 Rescriptum Marci de Avidio Cassio: "Epistulam tuam legi, sollicitam potius [quam] imperatoriam et non nostri temporis. 2 Nam si ei divinitus debetur imperium, non poterimus interficere, etiamsi velimus. Scis enim proavi tui dictum: "successorem suum nullus occidit" ; sin minus, ipse sponte sinenostra crudelitate fatales laqueos inciderit. 3 Adde quod non possumus reum facere, quem et nullus accusat et, ut ipse dicis, milites amant. 4 Deinde in causis maiestatis haec natura est, ut videantur vim pati etiam quibus probatur. 5 Scis enim ipse, quid avus tuus Hadrianus dixerit: "misera conditio imperatorum, quibus de affectata tyrannide nisi occisis non potest credi." 6 Eius autem exemplum ponere [malui] quam Domitiani, qui hoc primus dixisse fertur; tyrannorum enim etiam bona dicta non habent tantum auctoritatis, quantum debent. 7 Sibi ergo habeat suos mores, maxime cum bonus dux sit et severus et fortis et rei p. necessarius. 8 Nam quod dicis liberis meis cavendum esse morte illius: plane liberi mei pereant, si magis amari merebitur Avidius quam illi et si rei p. expediet Cassium vivere quam liberos Marci." Haec de Cassio Verus, haec Marcus.