Latin · ~10 min
1.3 to 1.4
Historia Augusta, Avidius Cassius 1.3-4
Not analysed yet
III. 1 Sed nos hominis naturam et mores breviter explicabimus; neque enim plura de his sciri possunt, quorum vitam et inlustrare nullus audet eorum causa, a quibus oppressi fuerint. 2 Addemus autem, quemadmodum ad imperium venerit et quemadmodum sit occisus et ubi victus. 3 Proposui enim, Diocletiane Auguste, omnes, qui imperatorium nomen sive [iusta causa sive] iniusta habuerunt, in litteras mittere, ut omnes purpuratos, Auguste, cognosceres. 4 Fuit his moribus, ut nonnumquam trux et asper videretur aliquando mitis et lenis, saepe religiosus, alias contemptor sacrorum, avidus vini item abstinens, cibi adpetens et inediae patiens, Veneris cupidus et castitatis amator. 5 Nec defuerunt qui illum Catilinam vocarent, cum et ipse se ita gauderet appellari, addens futurum se Sergium, si dialogistam occidisset, 6 Antoninum hoc nomine significans, quitantum enituit in philosophia, ut iturus ad bellum Marcomannicum timentibus cunctis, ne quid fatale proveniret, rogatus sit non adulatione sed serio, ut praecepta philosophiae ederet. 7 Nec ille timuit, sed per ordinem paraeneseoshoc est praeceptionumper triduum disputavit. 8 Fuit praeterea disciplinae militaris Avidius Cassius tenaxet qui se Marium dici vellet. IV. 1 Quoniam de severitate illius dicere coepimus, multa extant crudelitatis potius quam severitatis eius indicia. 2 Nam primum milites, qui aliquid provincialibus tulissent per vim, in illis ipsis locis, in quibus peccaverant, in crucem sustulit. 3 Primus etiam id supplicii genus invenit, ut stipitem grandem poneret pedum octoginta et centum [id est materiam] et a summo usque ad imum damnatos ligaret et ab imo focum adponeret incensisque aliis alios fumo, cruciatu, timore etiam necaret. 4 Idem denos catenatos in profluentem mergi iubebat vel in mare. 5 Idem multis desertoribus manus excidit, aliis crura incidit ac poplites dicens maius exemplum esse adviventis miserabiliter criminosi quam occisi. 6 Cum exercitum duceret, et inscio ipso manus auxiliaria centurionibus suis auctoribus tria milia Sarmatarum neglegentius agentum in Danuvii ripis occidissent et cum praeda ingenti ad eum redissent sperantibus centurionibus praemium, quod perparva manu tantum hostium segnius agentibus tribunis et ignorantibus occidissent, rapi eos iussit et in crucem tolli servilique supplicio adfici, quod exemplum non extabat, dicens evenire potuisse, ut essent insidiae ac periret Romani imperii reverentia. 7 Et cum ingens seditio in exercitu orta esset, processit nudus campestri solo tectus et ait: "Percutite", inquit, "Me, si audetis et corruptae disciplinae facinus addite." 8 Tunc conquiescentibus cunctis meruit timeri, quia ipse non timuit. 9 Quae res tantum disciplinae Romanis addidit, tantum terroris barbaris iniecit, ut pacem annorum centum ab Antonino absente peterent, si quidem viderant damnatos Romani ducis iudicio etiam eos, qui contra fas vicerant.