Latin · ~10 min
1.5 to 1.6
Historia Augusta, Avidius Cassius 1.5-6
Not analysed yet
V. 1 De hoc multa gravia contra militum licentiam facta inveniuntur apud Aemilium Parthenianum, qui adfectatores tyrannidis iam inde a veteribus historiae tradidit. 2 Nam et virgis caesos in foro et in mediis castris securi percussi qui ita meruerunt, et manus multis amputavit. 3 Et praeter laridum ac buccellatum atque acetum militem in expeditione portare prohibuit et, si aliud quippiam repperit, luxuriem non levi supplicio adfecit. 4 Extat de hoc epistula divi Marci ad praefectum suum talis: 5 "Avidio Cassio legiones Syriacas dedi diffluentes luxuria et Dafnidis moribus agentes, quas totas excaldantes se repperisse Caesonius Vectilianus scripsit. 6 Et puto me non errasse, si quidem et tu notum habeas Cassium, hominem Cassianae severitatis et disciplinae. 7 Neque enim milites regi possunt nisi vetere disciplina. Scis enim versum a bono poeta dictum et omnibus frequentatum : "Moribus antiquis res stat Romana virisque." 8 Tu tantum fac adsint legionibus abunde commeatus, quos, si bene Avidium novi, scio non perituros." 9 Praefecti ad Marcum: "Recte consuluisti, mi domine, quod Cassium praefecisti Syriacis legionibus. 10 Nihil enim tam expedit quam homo severior Graecanicis militibus. 11 Ille sane omnes excaldationes, omnes flores de capite, collo et sinu militi excutiet. 12 Annona militaris omnis parata est, neque quicquam deest sub bono duce: non enim multum aut quaeritur aut inpenditur." VI. 1 Nec fefellit de se iudicium habitum. Nam statim et ad signa edici iussit et programma in parietibus fixit, ut, si quis cinctus inveniretur apud Dafnen, discinctus rediret. 2 Arma militum septima die semper respexit, vestimenta etiam et calciamenta et ocreas, delicias omnes de castris summovit iussitque eos hiemem sub pellibus agere, nisi corrigerent suos mores; et egissent, nisi honestius vixissent. 3 Exercitium septimi diei fuit omnium militum, ita ut et sagittas mitterent et armis luderent. 4 Dicebat enim miserum esse, cum exercerentur athletae, venatores et gladiatores, non exerceri milites; quibus minor esset futurus labor, si consuetus esset. 5 Ergo correcta disciplina et in Armenia et in Arabia et in Aegyptores optime gessit amatusque est ab omnibus orientalibus et speciatim ab Antiochensibus, 6 qui etiam imperio eius consenserunt, ut docet Marius Maximus in vita divi Marci. 7 Nam cum et Bucolici milites per Aegyptum gravia multa facerent, ab hoc retunsi sunt, ut idem Marius Maximus refert in eo libro, quem secundum de vita Marci [et] Antonini edidit.