Latin · ~10 min
1.1 to 1.2
Historia Augusta, Caracalla 1.1-2
Not analysed yet
I. 1 Ex duobus liberis, quos Septimius Severus reliquit, quorum unum <Antoninum> exercitus, alterum pater dixit, Geta hostis est iudicatus, Bassianum notum optinuisse imperium. 2 De cuius maioribus frustra putamus iterandum, cum omnia in Severi vita satis dicta sint. 3 Huius igitur pueritia blanda, ingeniosa, parentibus adfabilis, amicis parentum iucunda, populo accepta, grata senatui, ipsi etiam ad amorem conciliandum salutaris fuit. 4 Non ille in litteris tardus, non in benivolentis segnis, non tenax in largitate, non lentus in clementia, sed parentibus, visus. 5 Denique, si quando feris obiectos damnatos vidit, flevit aut oculos avertit. Quod populo plus quam amabile fuit. 6 Septennis puer, cum conlusorem suum puerum ob Iudaicam religionem gravius verberatum audisset, neque patrem suum neque patrem pueri velut auctores verberum diu respexit. 7 Antiochensibus et Bysantiis interventu suo iura vetusta restituit, quibus iratus fuit Severus, quod Nigrum iuverant. Plautiani odium crudelitatis causa concepit. 8 Quod a parentibus gratia sigillariorum acceperat, id vel clientibus vel magistris sponte donavit. Sed haec puer. II. 1 Egressus vero pueritiam seu patris monitis seu calliditate ingenii sive quod se Alexandro Magno Macedoni aequandum putabat, restrictior, gravior, vultu etiam truculentior factus est, prorsus ut eum, quem puerum scierant, multi esse non crederent. 2 Alexandrum Magnum eiusque gesta in ore semper habuit. Tiberium et Syllam in conventu plerumque laudavit. 3 Patris superbior fuit; fratrem magna eius humilitate despexit. 4 Post patris mortem in castra praetoria pergens apud milites conquestus est circumveniri se fratris insidiis, atque ita fratrem in palatio fecit occidi. Eius corpus statim cremari praecepit. 5 Dixit praeterea in castris fratrem sibi venenum parasse, matri eum inreverentem fuisse; egitque publice his gratias, qui eum occiderunt. 6 Addidit denique his quasi fidelioribus erga se stipendium. 7 Pars militum apud Albam Getam occisum aegerrime accepit, dicentibus cunctis duobus se fidem, promisisse liberis Severi, duobus servare debere, 8 clausisque portis diu imperator non admissus nisi delenitis animis, non solum querellis de Geta et criminationibus editis, sed inormitate stipendii militibus, ut solet, placatis, atque inde Romam redit. 9 Tunc sub veste senatoria loricam habens cum armatis militibus curiam ingressus est. Hos in medio inter subsellia duplici ordine conlocavitet sic verba fecit. 10 Questus est de fratris insidiis in volute et incondite ad illius accusationem [et excusationem] sui. 11 Quod quidem nec senatus libenter accepit, cum ille dixisset fratri se omnia permisisse, fratrem ab insidias fecisse nec vicem amori reddidisse fraterno.