Latin · ~10 min
1.3 to 1.4
Historia Augusta, Caracalla 1.3-4
Not analysed yet
III. 1 Post hoc relegatis deportatisque reditum in patriam restituit. Inde ad praetorianos processit et in castris mansit. 2 Altera die Capitolium petit, [ad] eos, quos occidere parabat, adfabiliter est locutus innitensque Papiniano et Ciloni ad Palatium redit. 3 Cum flentem matrem Getae vidisset aliasque mulieres post necem fratris, mulieres occidere conatus est, sed ob hoc retentus, ne augeretur fratris occisi crudelitas. 4 Laetum ad mortem coegit misso a se veneno: ipse enim inter suasores Getae mortis primus fuerat, qui et primus interemptus est. 5 Ipse mortem eius saepissime flevit. Multos, qui caedis eius conscii fuerant, interemit, sed et eum, qui imaginem eius honoravit. 6 Post hoc fratrem patruelem Afrum, cui pridie partes de cena miserat, iussit occidit. 7 Qui cum se praecipitasset percussorum timore et ad uxorem crure fracto erepisset, tamen per ludibrium percussoribus deprehensus est et occisus. 8 Occidit etiam Pompeianum, Marci nepotem, ex filia natum et ex Pompeiano, cui nupta fuerat Lucilla post mortem Veri imperatoris, quem et consulem bis fecerat et omnibus bellis praeposuerat, quae gravissima tunc fuerunt, et ita quidem ut videretur a latronibus interemptus. IV. 1 Dein in conspectu eius Papinianus securi percussus a militibus et occisus est. Quo facto percussori dixit : "Gladio te exequi oportuit meum iussum." 2 Occisus est etiam eius iussu Patruinus ante templum divi Pii, tractaque sunt eorum per plateam cadavera sine aliqua humanitatis reverentia. Filium etiam Papiniani, qui ante triduum quaestor opulentum munus ediderat, interemit. 3 Isdem diebus occisi sunt innumeri, qui fratris eius partibus faverant. Occisi etiam liberti, qui Getae administraverant. 4 Caedes deinde in omnibus locis. Et in balneis factae caedes, occisique nonnulli etiam cenantes, inter quos etiam Sammonicus Serenus, cuis libri plurimi ad doctrinam extant. 5 In summum discrimen etiam Chilo iterum praefectus et consul venit ob hoc, quod concordiam inter fratres suaserat. 6 Et cum idem Chilo sublata veste senatoria nudis pedibus ab urbanicianis raptus esset, Antoninus seditionem compressit. 7 Multas praeterea postea caedes in urbe fecit, passim raptis amilitibus nonnullis hominibus et occisis, quasi seditionem vindicans. 8 Helvium Pertinacem, suffectum consulem, ob hoc solum, quod filius esset imperatoris, occidit. 9 Neque cessavit umquam sub diversis occasionibus eos interficere, qui fratris amici fuissent. 10 Saepe in senatum, saepe in populum superbe invectus est aut edictis propositis aut orationibus editis, Syllam se etiam ostendens futurum.