Latin
1.7 to 1.8
Historia Augusta, Caracalla 1.7-8
Not analysed yet
VII. 1 Occisus est autem in medio itinere inter Carras et Edessam, cum lavandae vessicae gratia ex equo descendisset atque inter protectores suos, coniuratos caedis, ageret. 2 Denique cum illum in equum strator eius levaret, pugione latus eius confodit, conclamatumque ab omnibus est id Martialem fecisse. 3 Et quoniam dei Luni fecimus mentionem, sciendum doctissimis quibusqueid memoriae traditum atque ita nunc quoque a Carrenis praecipue haberi, ut qui Lunam femineo nomine ac sexu putaverit nuncupandam, is addictus mulieribus semper inserviat; 4 qui vero marem deum esse crediderit, is dominetur uxori neque ullas mulierbres patiatur insidias. 5 Unde, quamvis Graeci vel Aegyptii eo genere quo feminam hominem, etiam Lunam deum dicant, mystice tamen Lunum dicunt. VIII. 1 Scio de Papiniani nece multos ita in litteras rettulisse, ut caedis non adsciverint causam, aliis alia referentibus; sed ego malui varietatem opinionum edere quam de tanti viri caede reticere. 2 Papinianum amicissimum fuisse imperatori Severo, ut aliqui loquuntur, adfinem etiam per secundam uxorem, memoriae traditur; et huic praecipue utrumque filium a Severo commendatum, atque ob hoc concordia fratrum Antoninorum favisse; 4 egisse quin etiam, ne occideretur, cum iam de insidiis eius Bassianus quereretur; atque ideo una cum his, qui fautores fuerant Getae, a militibus non solum permittente verum etiam suadente Antonino occisum. 5 Multi dicunt Bassianum occiso fratre illi mandasse, ut et in senatu per se et apud populum facinus dilueret, illum autem respondisse non tam facile parricidium excusari posse quam fieri. 6 Est etiam haec fabella, quod dictare noluerit orationem, qua invehendum erat in fratrem, ut causa eius melior fieret, qui occiderat; illum autem negantem respondisse aliud esse [excusare] parricidium, aliud accusare innocentem occisum. 7 Sed hoc omnino non convenit: nam neque praef. poterat dictare orationem, et constat eum quasi fautorem Getae occisum. 8 Et fertur quidem Papinianus, cum raptus a militibus ad Palatium traheretur occidendus, praedivinasse dicens e(u)m stultissimum fore, qui in suum subrogaretur locum, nisi adpetitam crudeliter praefecturam vindicaret. 9 Quod factum est: nam Macrinus Antoninum occidit, ut supra exposuimus. Qui cum filio factus in castris imperator filium suum, qui Diadumenus vocabatur, Antoninum vocavit, idcirco quod a praetorianis multum Antoninus desideratus est.