Latin · ~10 min
1.5 to 1.6
Historia Augusta, Caracalla 1.5-6
Not analysed yet
V. 1 His gestis Galliam petit atque ut primum in eam venit, Narbonensem proconsulem occidit. 2 Cunctis deinde turbatis, qui in Gallia res gerebant, odium tyrannicum meruit quamvis aliquando fingeret et benignum, cum esset natura truculentus. 3 Et cum multas contra homines et contra iura civitatum fecisset, morbo inplicitus graviter laboravit. Circa eos, qui eum curabant, crudelissimus fuit. 4 Dein ad orientem profectionem parans omisso itinere in Dacia resedit. Circa Raetiam non paucos barbaros interemit militesque suos quasi Syllae milites et cohortatus est et donavit. 5 Deorum sane se nominibus appellari vetuit, [quod] Commodus fecerat, cum illum, quod leonem aliasque feras occidisset, Herculem dicerent. 6 Et cum Germanos subegisset, Germanicum se appellavit vel ioco vel serio, ut erat stultus et demens, adserens, si Lucanos vicisset, Lucanicum se appellandum. 7 Damnati sunt eo tempore qui urinam in eo loco fecerunt, in quo statuae aut imagines erant principis, et qui coronas imaginibus eius detraxerunt, ut alias ponerent, damnatis et qui remedia quartanis tertianisque collo adnexa gestarunt. 8 Per Thracias cum praef. iter fecit; inde cum in Asiam traiceret, naufragi periculum adit antemna fracta, ita ut in scafam cum protectoribus [ita] descenderet. Unde in triremem a praef. classis receptus evasit. 9 Excepit apros frequenter, contra leonem etiam stetit. Quando etiam missis ad amicos litteris gloriatus est seque ad Herculis virtutem accessisse [se] iactavit. VI. 1 Post hoc ad bellum Armeniacum Parthicumque conversus ducem bellicum, qui suis conpetebat moribus, fecit. 2 Inde Alexandriam petit, in gymnasium populum convocavit eumque obiurgavit; legi etiam validos ad militiam praecepit. 3 Eos autem, quos legerat, occidit exemplo Ptolomaei Euergetis, qui octavus hoc nomine appellatus est. Dato praeterea signo militibus, ut hospites suos occiderent, magnam caedem Alexandreae fecit. 4 Dehinc per Cadusios et Babylonios ingressus tumultuarie cum Parthorum satrapis manum contulit, feris etiam bestiis in hostes immissis. 5 Datis ad senatum quasi post victoriam litteris Parthicus appellatus est; nam Germanici nomen patre vivo fuerat consecutus. 6 Deinde cum iterum vellet Parthis bellum inferre atque hibernaret Edessae atque inde Carras Luni dei gratia venisset, die natalissui, octavo idus Apriles, ipsis Megalensibus, cum ad requisita naturae discessisset, insidiis a Macrino praef. praet. positis, qui post eum invasit imperium, interemptus est. 7 Conscii caedis fuerunt Nemesianus et frater eius Apollinaris Triccianusque, qui praef. legionis secundae Parthicae militabatet qui equitibus extraordinariis praeerat, et praeterea plerisque officialium inpulsu Martialis.