Latin · ~11 min
Lines 1.3-1.5
Historia Augusta, Diadumenus 1.3-5
Not analysed yet
III. 1 His ita gestis signa in castris et vexilla fieri Antoniniana iussit fecitque Bassiani simulacra ex auro atque argento atque dies septem supplicatio pro Antonini nomine celebrata est. 2 Puer fuit omnium speciosissimus, statura longiuscula, crine flavo, nigris oculis, naso deducto, ad omnem decorem mento composito, ore ad oscula parato, fortis nuturaliter, exercitio delicatior. 3 Hic ubi primum indumenta coccea et purpurea ceteraqua castrensia imperii insignia accepit, quasi sidereus et caelestis emicuit, ut amaretur ab omnibus gratia venustatis. 4 Haec sunt quae de puero sint dicenda. nunc veniamus ad omina imperii, quae cum in aliis tum in hoc praecipue sunt stupenda.
IV. 1 Die, qua natus est, pater eius purpuras, tunc forte procurator aerarii maioris, inspexit et quas claras probavit, in id conclave reduci praecepit, in quo post duas horas Diadumenus natus est. 2 Solent deinde pueri pilleo insigniri naturali, quod obstetrices rapiunt et advocatis credulis vendunt, si quidem causidici hoc iuvari dicantur. 3 At iste puer pilleum non habuit sed diadema tenue, sed ita forte ut rumpi non potuerit, nervis intercedentibus specie nervi sagittari. 4 Ferunt denique Diadematum puerum appellatum, sed ubi adolevit, avisui nomine materni Diadumenum vocatum, quamvis non multum abhorruerit ab illo signo Diademati nomen Diadumeni. 5 In agro patris eius oves purpureas duodecim ferunt natas, quarum una tantum varia fuerit. 6 Eadem die, qua hic natus est, aquilam ei constat sensim palumbum regium parvulum attulisse et posuisse in cunis dormienti ac recessisse sine noxa. Pantagathi in domo patris eius nidum posuerunt.
V. 1 His diebus, quibus ille natus est, mathematici accepta genitura eius exclamaverunt et ipsum filium imperatoris esse et imperatorem, quasi mater eius adulterata esset, quod fama retinebat. 2 Huic eidem aquila pilleum in agro ambulanti tulit et, cum comitum infantis clamor esset factus, fertur in monumento regio, quod iuxta villam esset, in qua tunc pater agebat, supra statuam regis posuisse ita ut capiti eius aptaret. 3 Quod multi ominosum putarunt et morti adcommodum, clarum autem eventus ostendit. 4 Natus est praeterea natali Antonini et ea hora et signis prope concinentibus, quibus et Antoninus Pius; quare dixerunt mathematici et imperatoris illum filium futurum et imperatorem, sed non diu. 5 Die, qua natus est, quod Antonini esset natalis, mulier quaedam propinqua dicitur exclamasse "Antoninus vocetur", sed Macrinus timuisse, quod nullus ex eius genere hoc nomine censeretur, et abstinuisse nomine imperatorio, simul quod iam rumor de vi geniturae illius emanasset. 6 Haec atque alia omina fuisse multi in litteras rettulerunt, sed illud praecipue quod, cum in cunis esset Diademenus et leo ruptis ruptis vinculis, ut quidam, ferus effugisset atque ad incunabula eius venisset, puerum delinxit et inviolatum reliquit, cum nutrix se in leonem misisset atque eius morsu adfecta perisset; atque sola forte in areola inventa erat, in qua infans iacebat.