Latin · ~8 min
Lines 1.6-1.5
Historia Augusta, Diadumenus 1.6-5
Not analysed yet
VI. 1 Haec sunt quae digna memoratu in Antonino Diadumeno esse videantur. cuius vitam iunxissem patris gestis, nisi Antoninorum nomen me ad edendam pueruli specialem expositionem vitae coegisset. 2 Et fuit quidem tam amabile illis temporibus nomen Antoninorum, ut quieo nomine non niteretur, mereri non videretur imperium. 3 Unde etiam quidam et Severum et Pertinacem et Iulianum Antoninorum praenominibus honorandos putant, unde postea duos Gordianos, patremet filium, Antoninos cognominatos putant. 4 Sed aliud est cum praenomen adscitur, aliud cum ipsum nomen inponitur. 5 Nam Pius verum nomen Antonini habuit, cognomen Pii, Marcus verum nomen Verissimi habuit, sed hoc sublato atque abolito non praenomen Antonini sed nomen accepit. 6 Verus autem Commodi nomen habuit, quo abolito Antonini non praenomen sed nomen accepit. 7 Commodum autem Marcus Antoninum appellavit atque ita in publica sedidit die natalis sui. 8 Iam Caracallum Bassianum satis constat vel somnii causa, quod Severus viderat, cum sibi Antoninum successorem praedictum sensisset, anno demum tertio decimo Antoninum dixit, quando ei etiam imperatoriam addidisse dicitur potestatem. 9 Getam vero, quem multi Antoninum negant dictum, eadem ratione qua Bassianum appellatum satis constat, ut patri Severo succederet, quod minime factum est. 10 Post hoc ipse Diadumenus ut commendaretur exerxitui senatui populoque Romano, cum esset ingens desiderium Bassiani Caracalli, Antoninum appellatum satis constat.
VII. 1 Extat epistola Opili Macrini, patris Diadumeni, qua gloriatur nontam se ad imperium pervenisse, qui esset secundus imperii, quam quod Antoniani nominis esset pater factus, quo clarius illis temporibus non fuerat vel deorum. 2 Quam epistolam priusquam intexam, libet versus inserere in Commodum dictos, qui se Herculem appellaverat, ut intellegant omnes tam clarum fuisse Antoninorum nomen, ut illi ne deorum nomen commode videretur adiungi. 3 Versus in Commodum Antoninum dicti :
Commodus Herculem nomen habere cupit,
Antoninorum non putat esse bonum,
expers humani iuris et imperii,
sperans quin etiam clarius esse deum,
quam si sit princeps nominis egregii.