Latin · ~9 min
Lines 1.6-1.15
Historia Augusta, Diadumenus 1.6-2-15
Not analysed yet
Non erit iste deus nec tamen ullus homo.
4 Hi versus a Graeco nescio quo compositi a malo poeta in Latinum translati sunt, quos ego idcirco inserendos putavi, ut scirent omnes Antoninos pluris fuisse quam deos, ac trium principum amore, quo sapientia, bonitas, pietas consecrata sit, in Antonino pietas, in Vero bonitas, in Marco sapientia. 5 Redeo nunc ad epistolam Macrini Opilii : "Opilius Macrinus Noniae Celsae coniugi. Quid boni adepti sumus, mi uxor, caret aestimatione. Et fortassis de imperio me putes dicere -non magnum est istud, quod etiam indignis fortuna concessit, -:6 Antonini paterfactus sum, Antonini mater es facta. O nos beatos, o fortunam domum, praeclaram laudem nunc demum felicis imperii. 7 Di faxint et bona Iuno, quam colis, ut et ille Antonini meritum effingat, et ego, qui sum pater Antonini, dignus omnibus videar."
VIII. 1 Hac epistola indicatur, quantum gloriae adeptus sibi videretur, quod vocatus est filius Antoninus. 2 Hic tamen quarto decimo mense imperii ob incivilem patris atquea sperum principatum interfectus est cum patre, non suo nomine. 3 Quamvis etiam istum ultra aetatem saevisse in pleroque repperiam, ut docent litterae ab hoc eodem ad patrem missae. 4 Nam cum quidam defectionis suspicionem incurrissent et eos Macrinus saevissime punisset filio forte absente atque hic audisset auctores quidem defectionis occisos, conscios tamen, quorum dux Armeniae erat et item legatus Asiae atque Arabiae, ob antiquam familiaritatem dimissos, his litteris convenisse patrem dicitur, paribus missisetiam ad matrem, quarum exemplum historiae causa inserendum putavi :5 "Patri Augusto filius Augustus. Non satis, mi pater, videris in amore nostro tenuisse tuos mores, qui tyrannidis adfectatae conscios reservasti sperans eos vel ob amiciores tibi futuros, si his parceres, vel ob antiquam familiaritatem dimittendos :6 quod nec debuit fieri nec proderit. Nam primum omnium iam te exulcerati suspicionibus amare non possunt. Deinde crudeliores inimici sunt, qui obliti veteris familiaritatis se inimicissisis tuis iunxerunt. Adde quod adhuc exercitus habent. 7 Si te nulla movet tantarum gloria rerum, Ascanium surgentem et spes heredis Iuli respice, cui regnum Italiae Romanaeque tellus debetur. 8 Feriendi sunt isti, si vis esse securus. Nam vitio generis humani alii non sunt defuturi, cui isti servantur." 9 Hanc epistolam quidam ipsius, quidam magistri eius Caeliani ferunt, Afri quondam rhetoris, ex qua apparet, quam asper futurus iuvenis, si vixisset.