Latin
1.7 to 1.8
Historia Augusta, Elagabalus 1.7-8
Not analysed yet
VII. 1 Matris etiam deum sacra accepit et tauroboliatus est, ut typum eriperet et alia sacra, quae penitus habentur condita. 2 Iactavit autem caput inter praecisos fanaticos et genitalia sibi devinxit et omnia fecit, quae Galli facere solent, ablatumque sanctum in penetrale dei sui transtulit. 3 Salambonem etiam omni planctu et iactatione Syriaci cultus exhibuit omen sibi faciens inminentis exitii. 4 Omnes sane deos sui dei ministros esse aiebat, cum alios eius cubicularios appellaret, alios servos, alios diversarum rerum ministros. 5 Lapides, qui divi dicuntur, ex proprio templo, <simulacrum> Dianae Laodiciae ex adyto suo, in quo id Orestes posuerat, adferre voluit. 6 Et Orestem quidem ferunt non unum simulacrum Dianae nec uno in loco posuisse, sed multa in multis; 7 posteaquam se apud Tria flumina circa Hebrum ex responso purificavit, etiam Orestam condidit civitatem, quam saepe cruentari hominum sanguine necesse est. 8 -Et Orestam quidem urbem Hadrianus suo nomini vindicari iussit eo tempore, quo furore coeperat laborare, ex responso, cum ei dictum esset, ut in furiosi alicuius domum vel nomen inreperet; 9 nam ex eo emollitam insaniam ferunt, per quam multos senatores occidi iusserat, quibus servatis Antoninus Pii nomen meruit, 10 quod eos post ad senatum adduxit, quos omnes iussu principis interfectos credebant. -VIII. 1 Caedit et humanas hostias lectis ad hoc pueris nobilibus et decoris per omnem Italiam patrimis et matrimis, credo ut maior esset utrique parenti dolor. 2 Omne denique magorum genus aderat illi operabaturque cottidie hortante illo et gratias dis agente, quos eorum invenisset, cum inspiceret exta puerilia et excruciaret hostias ad ritum gentilem suum. 3 Cum consulatum inisset, in populum non nummos vel argenteos vel aureos <vel> bellaria vel minuta animalia, sed boves op[t]imos et camelos et asinos et cervos populo diripiendos abiecit, imperatorium id esse dictitans. 4 Insecutus est famam Macrini crudeliter, sed multo magis Diadumeni, quod Antoninus dictus est, Pseudoantoninum ut Pseodophilippum eum appellans, simul quod ex luxuriosissimo extitisse vir fortissimus, optimus, gravissimus, severissimus diceretur. 5 Coegit denique scriptores nonnullos nefanda, immo potius impia de eiusdem [dictum] luxuria disputare, ut in vita eius [dictum]. 6 Lavacrum publicum in aedibus aulicis fecit, simul et Plautiani populo exhibuit, ut ex eo condiciones bene vasatorum hominum colligeret. 7 Idque diligenter curatum est, ut ex tota penitus urbe atque ex nauticis onobeli quaererentur; sic eos appellabant, qui viriliores videbantur.