Latin
1.9 to 1.10
Historia Augusta, Elagabalus 1.9-10
Not analysed yet
IX. 1 Cum Marcomannis bellum inferre vellet, quod Antoninus pulcherrime profligarat, dictum est a quibusdam per Chaldaeos et magos Antoninum Marcum id egisse, ut Marcomanni p. R. semper devoti essent atque amici, idque factum carminibus et consecratione. Cum quaereret, quae illa esset vel ubi esset, suppressum est. 2 Constabat enim illum ob hoc consecrationem quaerere, ut eam dissiparet spe belli concitandi, idcirco maxime quod audierat responsum fuisse ab Antonino bellum Marcomannicum finiendum, cum hic Varius et Heliogabalus et Iudibrium publicum diceretur, nomen autem Antonini pollueret, in quod invaserat. 3 Prodebatur autem per eos maxime, qui dolebant sibi homines ad exercendas libidines bene eius cogitari coepit. et haec quidem domi. X. 1 Sed milites pestem illam imperatoris velari nomine pati nequierunt ac primum inter sese dein per coronas iecere sermones, in Alexandrum omnes inclinantes, qui iam Caesar erat a senatu eo tempore, consobrinus huius Antonini, nam Varia una is erat avia, unde Heliogabalus Varius dicebatur. 2 Zoticus sub eo tantum valuit, ut ab omnibus officiorum principibus sic haberetur quasi domini maritus. 3 Erat praeterea idem Zoticus, qui hoc familiaritatis genere abutens omnia Heliogabali dicta et facta venderet fumis quam maxime divitias enormes parans, cum aliis minaretur, aliis polliceretur, omnes falleret egrediensque ab illo singulos a[u]diret dicens : "De te hoc locutus sum, de te hoc audivi, de te hoc futurum est." 4 Ut sunt homines huius modi, qui si admissi fuerint ad nimiam famimiaritatem principum, famam non solum malorum sed et bonorum principum vendunt et qui stultitia vel innocentia imperatorum, qui hoc non perspiciunt, infami rumigeratione pascuntur. 5 Nubsit et co<it cum illo> ita, ut et pronubam haberet clamaretque "Concide Magire", et eo quidem tempore quo Zoticus aegrotabat. 6 Quaerebat deinde a philosophis et gravissimis viris, an et ipsi in adulescentia perpesse essent, quae ipse pateretur, <et> quidem inpudentissime; neque enim umquam verbis pepercit infamibus, cum et digitis inpudicitiam ostentaret, nec ullus in conventu et audiente populo esset pudor.