Latin · ~10 min
1.5 to 1.7
Historia Augusta, Firmus, Saturninus, Proculus, et Bonosus 1.5-7
Not analysed yet
V. 1 Hic ergo contra Aurelianum sumpsit imperium ad defendendas partes, quae supererant, Zenobiae. sed Aureliano de Thraciis redeunte superatus est. multi dicunt laqueo eum vitam finisse: aliud <e>dictis suis ostendit <Aurelianus>. namque cum eum vicisset, tale edictum Romae proponi iussit: 3 'amantissimo sui populo Romano Aurelianus Augustus salutem dicit. pacato undique gentium toto, qua late patet, orbe terrarum Firmum etiam latronem Aegyptium, barbaricis motibus aestuantem et feminei propudii reliquias colligentem, ne plurimum loquar, fugavimus, obsedimus, cruciavimus et occidimus. 4 nihil est, Romulei Quirites, quod timere possitis. canon Aegypti, qui suspensus per latronem inprobum fuerat, integer veniet. 5 sit vobis cum senatu concordia, cum equestri ordine amicitia, cum praetorianis adfectio. ego efficiam, ne sit aliqua sollicitudo Romana. 6 vacate ludis, vacate circensibus. nos publicae necessitates teneant, vos occupent voluptates. quare sanctissimi Quirites,' et reliqua. VI. 1 Haec nos de Firmo cognovisse scire debuisti, sed digna memoratu. 2 nam ea, quae de illo Aurelius Festivus, libertus Aureliani, singillatim rettulit, si vis cognoscere, eundem oportet legas, maxime cum dicat Firmum eundem inter crocodillos, unctum crocodillorum adipibus, natasse et elephantum rexisse et hippopotamo sedisse et sedentem ingentibus strutionibus vectum esse et quasi volitasse. 3 sed haec scire quid prodest? cum et Livius et Sallustius taceant res leves de his, quorum vita<s> arripuerunt. 4 non enim scimus, quales mulos Clodius habuerit aut mulas Titus Annius Milo, aut utrum Tusco equo sederit Catil[I]ina an Sardo, vel quali <in> clamide Pompeius usus fuerit purpura. 5 quare finem de Firmo faciemus venientes ad Saturninum, qui contra Probum imperium sibimet in orientis partibus vindicavit. VII. 1 Saturninus oriundo fuit Gallus, ex gente hominum inquietissima et avida semper vel faciendi principis vel imperii. 2 huic inter ceteros duces, quod vere summus vir esset, certe videretur, Aurelianus limitis orientalis ducatum dedit, sapienter praecipiens, ne umquam Aegyptum videret. 3 cogitabat enim, quantum videmus, vir prudentissimus Gallorum naturam et verebatur, ne, si praeturbidam civitatem vidisset, quo eum natura ducebat, e<o> societate quoque hominum duceretur. 4 sunt enim Aegyptii, ut satis nosti, <in>venti ventosi, furibundi, iactantes, iniuriosi atque adeo vani, liberi, novarum rerum usque ad cantilenas publicas cupientes, versificatores, epigrammatarii, mathematici, haruspices, medici. 5 nam <in> eis C<h>ristiani, Samaritae et quibus praesentia semper tempora cum enormi libertate displiceant. 6 ac ne quis mihi Aegyptiorum irascatur et meum esse credat, quod in litteras rettuli, Hadriani epistolam, <p>romam ex libris Flegontis liberti eius proditam, ex qua penitus Aegyptiorum vita detegatur.