Latin · ~9 min
1.8 to 1.9
Historia Augusta, Firmus, Saturninus, Proculus, et Bonosus 1.8-9
Not analysed yet
VIII. 1 'Hadrianus Augustus Serviano consuli salutem. Aegyptum, quam mihi laudabas, Serviane carissime, totam didici levem, pendulam et ad omnia famae momenta volitantem. 2 illic qui Serapem colunt, C<h>ristiani sunt et devoti sunt Serapi, qui se C<h>risti episcopos dicunt, nemo illic archisynagogus Iud<a>eorum, nemo Samarites, nemo C<h>ristianorum presbyter non mathematicus, non haruspex, non aliptes. 4 ipse ille patriarcha cum Aegyptum venerit, ab aliis Serapidem adorare, ab aliis cogitur Christum. 5 genus hominum seditiosissimum, vanissimum, iniuriosissimun, civitas opulenta, dives, fecunda, in qua nemo vivat otiosus. 6 alii vitrum, conflant, aliis c<h>arth[h]a conficitur, omnes certe linifiones <aut> cuiuscumque artis et <professionis> videntur; et habent podagrosi, quod agant, habent <prae>cisi, quod agant, habent caeci, quod faciant, ne chiragrici quidem apud eos otiosi vivunt. unus illis deus nummus est. 7 hunc Christiani, hunc Iud<a>ei, hunc omnes venerantur et gentes. et utinam melius esset morata civitas, digna profecto, quae pro sui f<ec>unditate, quae pro sui magnitudine totius Aegypti tenea[n]t principatum. 8 huic ego cuncta concessi, vetera privilegia reddidi, nova sic addidi, ut praesenti gratias agerent. denique ut primum inde discessi, et in filium meum Verum multa dixerint, et de Antin[in]o<o> quae dixerint, comperisse te credo. 9 nihil illis opto, nisi ut suis pullis alantur, quos quem ad modum fecundant, pudet dicere. 10 calices tibi allassontes <di>versi coloris transmisi, quos mihi sacerdos templi obtulit, tibi et sorori meae specialiter dedicatos, quos tu velim festis diebus conviviis adhibeas. caveas tamen, ne his Africanus noster indulgenter utatur.' IX. 1 Haec ergo cogitans de Aegyptiis Aurelianus iusserat, ne Saturninus Aegyptum videret, et mente quidem divina. nam ut primum Aegyptii magnam potestatem ad se venisse viderunt, statim clamarunt: 'Saturnine Auguste, dii te servent!' 2 et ille quidem, quod negari non potest, vir sapiens de Alexandrina civitate mox fugit atque ad Pal<a>estinam rediit. 3 ibi tamen cum cogitare coepisset tutum sibi non esse, si privatus viveret, deposita purpura ex simulacro Veneris cy[n]clade uxoria militibus circumstantibus amictus et adoratus est. 4 avum meum saepe dicentem audivi se interfuisse, cum ille adoraretur. 5 'flebat', inquit, 'et dicebat: "necessarium, si non adroganter dicam, res p. virum perdidit. ego certe instauravi Gallias, ego a Mauris possessam Africam reddidi, ego Hispanias pacavi. sed quid prodest? omnia haec adfectato semel honore perierunt."