Latin · ~9 min
1.3 to 1.4
Historia Augusta, Geta 1.3-4
Not analysed yet
III. 1 Natus est Geta Severo et Vitellio cons(ulibu)s Mediolanii, etsi aliter alii prodiderunt, VI. kal. Iunias ex Iulia, quam idcirco Severus uxorem duxerat, quod eam in genitura habere compererat, ut regis uxor esset, isque privatus sed iam optimi in re p. loci. 2 Statim ut natus est, nuntiatum est ovum gallinam in aula peperisse purpureum. 3 Quod cum allatum Bassianum frater eius accepisset et quasi parvulus adplosum ad terram fregisset, Iulia dixisse ioco fertur : "Maledicte paricida, fratrem tuum occidisti." Idque ioco. 4 Quod dictum Severus altius quam quisquam praesentium accepit, a circumstantibus autem postea velut divinitus effusum adprobatum est. 5 Fuit etiam aliud omen: nam cum in villa cuiusdam Antonini, plebei hominis, agnus natus esset, qui vellus in fronte purpureum haberet, eadem die atque hora, qua Geta natus est, audissetque ille ab aruspice post Severum Antoninum imperaturum ac de se ille auguraretur, sed tamen tale fati timeret indicium, ferro eum adegit. 6 Quod et ipsum signo fuit Getam ab Antonino interimendum, ut posteasatis claruit. 7 Fuit etiam aliud omen, ut postea ingens exitus docuit, huius facinoris, quod evenit :8 nam cum infantis Getae natalem Severus commendare vellet, hostiam popa nomine Antoninus percussit. 9 Quod tunc nec quaesitum nec animadversum, post vero intellectum est. IV. 1 Fuit adulescens decorus, moribus asperis, sed non impius, +gulosus, cupidus ciborum et vini varie conditi. 2 Huius illud pueri fertur insigne, quod, cum vellet partium diversarum viros Severus occidere et inter suos diceret : "Hostes vobis eripio" consentiretque adeo usque Bassianus, ut eorum etiam liberos, si sibi consuleret, diceret occidendos, Geta interrogasse fertur, quantus esset interficiendorum numerus; 3 cumque dixisset pater, ille interrogavit : "Isti habent parentes, habent propinquos?" Cum responsum esset habere, ait complorans : "Plures ergo in civitate tristes erunt quam laeti quod vicimus". Et optinuisset eius sententia, nisi Plautianus praefectus vel Iuvenalis institissent spe proscriptionum, ex quibus ditati sunt. His accedebat Bassiani fratris nimia crudelitas. 5 Qui cum contenderet et diceret qua[si] ioco qua[si] serio omnes cum liberis occidendos partium diversarum, Geta ei dixisse dicitur : "Tu qui nulli parcis, potes et fratrem occidere." Quod dictum eius tunc nihil, post vero pro praesagio fuit.