Latin · ~10 min
1.5 to 1.6
Historia Augusta, Geta 1.5-6
Not analysed yet
V. 1 Fuit in litteris adsequendis [et] tenax veterum scriptorum, paternarum etiam sententiarum memor, fratri semper invisus, matri amabilior quam frater, sub balbe tamen canorus. 2 Vestitus nitidi cupidissimus, ita ut pater rideret. si quid accepita p[r]a[e]rentibus, ad suum contulit cultum neque quicquam cuipiam dedit. 3 Post Parthicum bellum pater cum ingenti gloria floreret, Bassiano participi imperii appellato Geta quoque Caesaris et Antonini, ut quidam dicunt, nomen accepit. 4 Familiare illi fuit has quaestiones grammaticis proponere, ut dicerent, singula animalia quomodo vocem emitterent, velut :5 agni balant, porcelli grunniunt, palumbes minurriunt, ursi saeviunt, leones rugiunt, leopardi rictant, elefanti barriunt, ranae coaxant, equi hinniunt, asini rudunt, tauri mugiunt, easque de veteribus adprobare. 6 Seneri Sammonici libros familiarissimos habuit, quos ille ad Antoninum scripsit. 7 Habebat etiam istam consuetudinem, ut convivia et maxime prandia per singulas litteras iuberet scientibus servis, 8 velut in quo erat anser, apruna, anas, item pullus, perdix, pavus, porcellus, piscis, perna et quae in eam litteram genera edulium caderent, et item fasianus, farrata, ficus et talia. quare comis etiam habebatur in adulescentia. VI. 1 Occiso eo pars militum, quae incorrupta erat, parricidium aegerrime accepit, dicentibus cunctis duobus se liberis fidem promisisse, duobus servare debere, clausique portis diu non est imperator admissus. 2 Denique nisi querellis de Geta editis et animis militum delenitis, inormibus etiam stipendiis datis Romam Bassianus redire non potuit. 3 Post hoc denique et Papinianus et multi alii interempti sunt, qui vel concordiae faverant vel qui partium Getae fuerant, ita ut utriusque ordinis viri et in balneo et cenantes et in publico percuterentur, Papinianus ipse securi percussus sit, inprobante Bassiano, quod non gladio res peracta sit. 4 Ventum denique est usque ad seditionem urbanicianorum militum, quos quidem non levi auctoritate Bassianus compressit tribuno eorum, ut alii dicunt, interfecto, ut alii, relegato. 5 Ipse autem tantum timuit, ut loricam sub lato habens clavo etiam curiam sit ingressus atque ita rationem facti sui et necis Geticae reddiderit. 6 Quo quidem tempore Helvius Pertinax, filius Pertinacis, qui postea est ab eodem Bassiano interemptus, recitanti fausta praetori et dicenti "Sarmaticus maximus et Parthicus maximus", quasi Gothicus. 7 Quod dictum altius in[tere] pectus Bassiani descendit, ut postea nece Pertinacis est adprobatum, nec solum Pertinacis sed et aliorum, ut supra dictum est, passim et inique. 8 Helvium autem etiam suspectum habuit adfectatae tyrannidis, quod esset in amore omnium et filius Pertinacis imperatoris. Quae res nulli facile privato satis tuta est.