Latin · ~3 min
1.7
Historia Augusta, Geta 1.7
Not analysed yet
VII. 1 Funus Getae accuratius fuisse dicitur quam eius, qui fratri videretur occisus. 2 Inlatusque est maiorum sepulchro, hoc est Severi, quod est in Appia via euntibus ad portam dextra, specie Septizodii extructum, quod sibi ille vivus ornaverat. 3 Occidere voluit et matrem Getae, novercam suam, quod fratrem lugeret, et mulieres, quas post reditum de curia fluentes repperit. 4 Fuit praeterea eius inmanitatis Antoninus, ut his praecipue blandiretur, quos ad necem destinabat, ut eius magis blandimentum timeretur quam iracundia. 5 Mirum sane omnibus videbatur, quod mortem Getae totiens etiam ipse fleret, quotiens nominis eius mentio fieret, quotiens imago videretur aut statua. 6 Varietas autem tanta fuit Antonini Bassiani, immo tanta sitis caedis, ut modo fautores Getae, modo inimicos occideret, quos fors obtulisset. Quo facto magis Geta desiderabatur.