Latin · ~9 min
Lines 1.11-1.12
Historia Augusta, Hadrianus 1.11-12
Not analysed yet
V. 1 Adeptus imperium ad priscum se statim morem instituitet tenendae per orbem terrarum paci operam intendit. 2 Nam deficientibus his nationibus, quas Traianus subegerat, Mauri lacessebant, Sarmatae bellum inferebant, Brittani teneri sub Romana dicione non poterant, Aegyptus seditionibus urgebatur, Libya deniqueac Palaestina rebelles animos efferebant. 3 Quare omnia trans Eufraten ac Tigrim reliquit exemplo, ut dicebat Catonis, qui Macedonas liberos pronuntiavit, quia tueri non poterant. 4 Parthamasirin, quem Traianus Parthis regem fecerat, quod eum non magni ponderis apud Parthos videret, proximis gentibus dedit regem. 5 Tantum autem statim clementiae studium habuit, ut, cum sub primis imperii diebus ab Attiano per epistolas esset admonitus, ut et Baebius Macer praefectus urbis, si reniteretur eius imperio, necaretur et Laberius Maximus, qui suspectus imperio in insula exulabat, et Frugi Crassus, neminem laederet; 6 quamvis Crassum postea procurator egressum insula, quasi res novas moliretur, iniusso eius occiderit. 7 Militibus ob auspicia imperii duplicem largitionem dedit. 8 Lusium Quietum sublatis gentibus Mauris, quos regebat, quia suspectus imperio fuerat, exarmavit Marcio Turbone Iudaeis conpressis ad deprimendum tumultum Mauretaniae destinato. 9 Post haec Antiochia(m) digressus est ad inspiciendas reliquias Traiani, quas Attianus, Plotina et Matidia deferebant. 10 Quibus exceptis et navi Romam dimissis ipse Antiochiam regressus praepositoque Syriae Catilio Severo per Illyricum Romam venit.
VI. 1 Traiano divinos honores datis ad senatum et quidem accuratissimis litteris postulavit et cunctis volentibus meruit, ita ut senatus multa, quae Hadrianus non postulaverat, in honorem Traiani sponte decerneret. 2 Cum ad senatum scriberet, veniam petit, quod de imperio suo iudicium senatui non dedisset, salutatus scilicet prae properea militibus imperator, quod esse res publica sine imperatore non posset. 3 Cum triumphum ei senatus, qui Traiano debitus erat, detulisset, recusavit ipse atque imaginem Traiani curru triumphali vexit, ut optimus imperator ne post mortem quidem triumphi amitteret dignitatem. 4 Patris patriae nomen delatum sibi statim et iterum postea distulit, quod hoc nomen Augustus sero meruisset. 5 Aurum coronarium Italiae remisit, in provinciis minuit, et quidem difficultatibus aerarii ambitiose ac diligente rex positis. 6 Audito dein tumultu Sarmatarum et Roxalanorum praemissis exercitibus Moesiam petit. 7 Marcium Turbonem post Mauretaniam praefecturae infulis ornatum Pannoniae Daciaeque ad tempus praefecit. 8 Cum rege Roxalanorum, qui de imminutis stipendiis querebatur, cognito negotio pacem conposuit.