Latin · ~11 min
Lines 1.9-1.10
Historia Augusta, Hadrianus 1.9-10
Not analysed yet
III. 1 Quaesturam gessit Traiano quater et Articuleio consulibus,in qua cum orationem imperatoris in senatu agrestius pronuntians risus esset, usque ad summam peritiam et facundiam Latinis operam dedit. 2 Post quaesturam acta senatus curavit atque ad bellum Dacicum Traianum familiarius prosecutus est; 3 quando quidem et indulsisse vino se dicit Traiani moribus obsequentem atque ob hoc se a Traiano locupletissime muneratum. 4 Tribunus plebis factus est Candido et Quadrato iterum conss. ,5 in quo magistratu ad perpetuam tribuniciam potestatem omen sibi factum adserit, quod paenulas amiserit, quibus uti tribuni plebis pluviae tempore solebant, imperatores autem numquam. Unde hodieque imperatores sine paenulis a togatis videntur. 6 Secunda expeditione Dacica Traianus eum primae legioni Minerviae praeposuit secumque duxit; quando quidem multa egregia eius facta claruerunt. 7 Quare adamante gemma, quam Traianus a Nerva acceperat, donatus ad spem successionis erectus est. 8 Praetor factus est Subsurano bis et Servianoiterum conss. ,cum sestertium iterum vicies ad ludos edendos a Traiano accepit. 9 Legatus postea praetorius in Pannoniam inferiorem missus Sarmatas compressit, disciplinam militarem tenuit, procuratores latius evagantes coercuit. 10 Ob hoc consul est factus. in quo magistratu ut a Sura conperit adoptandum se a Traiano esse, ab amicis Traiani contempni desiit ac neglegi. 11 Et defuncto quidem Sura Traiani ei familiaritas creavit, causa praecipue orationum quas pro imperatore dictaverat.
IV. 1 Usus Plotinae quoque favore, cuius studio etiam legatus expeditionis Parthicae tempore destinatus est. 2 Qua quidem tempestate utebatur Hadrianus amicitia Sosi Papi et Platori Nepotis ex senatorio ordine, ex sequestri autem Attiani, tutoris quondam sui, et Liviani et Turbonis. 3 In adoptionis sponsionem venit Palma et Celso, inimicis semper suis et quos postea ipse insecutus est, insuspicionem adfectatae tyrannidis lapsis. 4 Secundo consul favore Plotinae factus totam praesumptionem adoptionis emeruit. 5 Corrupisse eum Traiani libertos, curasse delicatos eosdemque saepe inisse per ea tempora, quibus in aula familiarior fuit, opinio multa firmavit. 6 Quintum iduum August. diem legatus Suriae litteras adoptionis accepit, quando et natalem adoptionis celebrari iussit. 7 Tertium iduum earundem, quando et natalem imperii statuit celebrandum, excessus ei Traiani nuntiatus est. 8 Frequens sane opinio fuit Traiano id animi fuisse, ut Neratium Priscum, non Hadrianum successorem relinqueret, multis amicis in hoc consentientibus, usque eo ut Prisco aliquando dixerit: "commendo tibi provincias, si quid mihi fatale contigerit". 9 Et multi quidem dicunt Traianum in animo id habuisse, ut exemplo Alexandri Macedonis sine certo successo remoreretur, multi ad senatum eum orationem voluisse mittere petiturum, ut, si quid ei evenisset, principem Romanae rei publicae senatus daret, additis dum taxat nominibus ex quibus optimum idem senatus eligeret. 10 Nec desunt qui factione Plotinae mortuo iam Traiano Hadrianum in adoptionem adscitum esse prodiderint, supposito qui pro Traiano fessa voce loquebatur.