Latin · ~10 min
Lines 1.15-1.16
Historia Augusta, Hadrianus 1.15-16
Not analysed yet
IX. 1 Inter haec tamen et multas provincias a Traiano adquisitas reliquit et theatrum, quod ille in campo Martio posuerat, contra omnium vota destruxit. 2 Et haec quidem eo tristiora videbantur, quod omnia, quae displicere vidisset, Hadrianus mandata sibi ut faceret secreto a Traiano esse simulabat. 3 Cum Attiani, praefecti sui et quondam tutoris, potentiam ferre non posset, nisus est eum obtruncare, sed revocatus est, quia iam quattuor consularium occisorum, quorum quidem necem in Attiani consilia refundebat, premebatur invidia. 4 Cui cum successorem dare non posset, quia non petebat, id egit, ut peteret, atque, ubi primum petit, in Turbonem transtulit potestatem; 5 cum quidem etiam Simili alteri praefecto Septicium Clarum successorem dedit. 6 Summotis his a praefectura, quibus debebat imperium, Campaniam petit eiusque omnia oppida beneficiis et largitionibus sublevavit optimum quemque amicitiis suis iungens. 7 Romae vero praetorum et consulum officia frequentavit, conviviis amicorum interfuit, aegros bis ac ter die, et nonnullos equites Romanos ac libertinos, visitavit, solaciis refovit, consiliis sublevavit, conviviis suis semper adhibuit. 8 Omnia denique ad privati hominis modum fecit. 9 Socrui suae honores praecipuos inpendit ludis gladiatoriis ceterisque officiis.
X. 1 Post haec profectus in Gallias omnes c<ivit>a<te>s variis liberalitatibus sublevavit. 2 Inde in Germaniam transiit pacisque magis quam belli cupidus militem, quasi bellum inmineret, exercuit tolerantiae documentis eum imbuens, ipse quoque inter manipula vitam militarem magistrans, cibis etiam castrensibus in propatulo libenter utens, hoc est larido, caseo et posca, exemplo Scipionis Aemiliani et Metelli et auctoris sui Traiani, multos praemiis, nonnullos honoribus donans, ut ferre possent ea, quae asperius iubebat; 3 si quidem ipse post Caesarem Octavianum labantem disciplinam incuria superiorum principum retinuit ordinatis et officiis et inpendiis, numquam passus aliquem a castris iniuste abesse, cum tribunos non favor militum, sed iustitia commendaret, 4 exemplo etiam virtutis suae ceteros adhortatus, cum etiam vicena milia pedibus armatus ambularet, triclinia de castris et porticus et cryptas et topia dirueret, 5 vestem humillimam frequenter acciperet, sine auro balteum sumeret, sine gemmis fibula <sagum> stringeretur, capulo vix eburneo spatham clauderet, 6 aegros milites in hospitiis suis videret, locum castris caperet, nulli vitem nisi robusto et bonae famae daret, nec tribunum nisiplena barba faceret aut eius aetatis, quae prudentia et annis tribunatus robor inpleret, 7 nec pateretur quicquam tribunum a milite accipere, delicata omnia undique summoveret, arma postremo eorum supellectilemque corrigeret. 8 De militum etiam aetatibus iudicabat, ne quis aut minor quam virtus posceret, aut maior quam pateretur humanitas, in castris contra morem veterem versaretur, agebatque, ut sibi semper noti essent, et eorum numerus sciretur.