Latin · ~10 min
Lines 1.17-1.18
Historia Augusta, Hadrianus 1.17-18
Not analysed yet
XI. 1 Laborabat praeterea, ut condita militaria diligenter agnosceret, reditus quoque provinciales solerter explorans, ut <si> alicubi quippiam deesset, expleret. Ante omnes tamen enitebatur, ne quid otiosum vel emeret aliquando vel pasceret. 2 Ergo conversis regio more militibus Brittaniam petit, in qua multa correxit murumque per octoginta milia passuum primus duxit, qui barbaros Romanosque divideret. 3 Septicio Claro praefecto praetorii et Suetonio Tranquillo epistularum magistro multisque aliis, quod apud Sabinam uxorem iniussu eius familiarius se tunc egerant, quam reverentia domus aulicae postulabat, successores dedit, uxorem etiam ut morosam et asperam dimissurus, ut ipse dicebat, si privatus fuisset. 4 Et erat curiosus non solum domus suae sed etiam amicorum, ita ut per frumentarios occulta omnia exploraret, nec adverterent amici sciri ab imperatore suam vitam, priusquam ipse hoc imperator ostenderet. 5 Unde non iniocundum est rem inserere, ex quo constet eum de amicis multa didicisse. 6 Nam cum ad quendam scripsisset uxor sua, quod voluptatibus detentus et lavacris ad se redire nollet, atque hoc hadrianus per frumentarios cognovisset, petente illo commeatum Hadrianus ei lavacra et voluptates exprobravit. cui ille : "Num et tibi uxor mea, quod et mihi, scripsit ?" 7 Et hoc quidem vitiosissimum putant atque huic adiungunt, quae de adultorum amore ac nuptarum adulteriis, quibus Hadrianus laborasse dicitur, adserunt, iungentes quod ne amicis quidem servaverit fidem.
XII. 1 Conpositis in Brittania rebus transgressus in Galliam Alexandrina seditione turbatus, quae nata est ob Apidem, qui, cum repertus esset post multos annos, turbas interpopulos creavit, apud quem deberet locari, omnibus studiose certantibus. 2 Per idem tempus in honorem Plotinae basilicam apud Nemausum opere mirabili extruxit. 3 Post haec Hispania petit et Tarracone hiemavit, ubi sumptu suo aedem Augusti restituit. 4 Omnibus Hispanis Tarraconem in conventum vocatis dilectumque ioculariter, ut verba ipsa ponit Marius Maximus, retractantibus Italicis, vehementissime ceteris prudenter et caute consuluit. 5 Quo quidem tempore non sine gloria gravissimum periculum adiit apud Tarraconem spatians per virdaria servo in se hospitis cum gladio furiosius inruente, quem retentum ille ministris adcurrentibus tradidit et, ubi furiosum esse constitit, medicis curandum dedit in nullo omnino commotus. 6 Per ea tempora et alias frequenter in plurimis locis, in quibus barbari non fluminibus sed limitibus dividuntur, stipitibus magnis in modum muralis saepis funditus iactis atque conexis barbaros separavit. 7 Germanis regem constituit, motus Maurorum compressit et a senatu supplicationes emeruit. 8 Bellum Parthorum per idem tempus in motu tantum fuit, idque Hadriani conloquio repressum est.