Latin · ~9 min
1.24 to 1.25
Historia Augusta, Marcus Aurelius 1.24-25
Not analysed yet
XXIV. 1 Erat mos iste Antonino, ut omnia crimina minore supplicio, quam legibus plecti solent, punirent, quamvis nonnumquam contra manifestos et gravium criminum reos inexorabilis permaneret. 2 Capitales causas hominum honestorum ipse cognovit, et quidem summa aequitate, ita ut praetorem reprehenderet, qui cito reorum causas audierat, iuberetque illum iterum cognoscere, dignitatis eorum interesse dicens, ut ab eo audirentur, qui pro populo iudicaret. 3 Aequitatem autem etiam circa captos hostes custodivit. Infinitos ex gentibus in Romano solo collocavit. 4 Fulmen de caelo precibus suis contra hostium machinamentum extorsit suis pluvia impetrata, cum siti laborarent. 5 Voluit Marcomanniam provinciam, voluit etiam Sarmatiam facere, et fecisset, nisi Avidius Cassius rebellasset sub eodem in oriente. 6 Atque imperatorem se appellavit, ut quidam dicunt, Faustina volente, quae de mariti valetudine desperaret. 7 Alii dicunt, ementita morte Antonini Cassium imperatorem se appellasse, cum divum Marcum appellasset. 8 Et Antoninus quidem non est satis motus defectione Cassii nec [in] eius affectus saevit. 9 Sed per senatum hostis est iudicatus bonaque eius proscripta per aerarium publicum. XXV. 1 Relicto ergo Sarmatico Marcommannicoque bello contra Cassium profectus est. 2 Romae etiam turbae fuerunt, quasi Cassius absente Antonino adventaret. sed Cassius statim interfectus est, caputque eius adlatum est ad Antoninum. 3 Marcus tamen non exultavit interfectione Cassii caputque eius humari iussit. 4 Maecianum etiam, filium Cassii, cui Alexandria erat commissa, exercitus occidit; nam et praef(ectum) praet(orio) sibi fecerat, qui et ipse occisus est. 5 In conscios defectionis vetuit senatum graviter vindicare, 6 simul petit, ne qui senator tempore principatus sui occideretur, eius pollueretur imperium 7 -eos etiam, qui deportati fuerant, revocari iussit, -cum paucissimi centuriones capite essent puniti. 8 Ignovit et civitatibus, quae Cassio consenserant, ignovit et Antiochensibus, qui multa in Marcum pro Cassio dixerant. 9 Quibus et spectacula et conventus publicos tulerat et omnium contionum genus, contra quos edictum gravissimum misit. 10 Seditiosos autem eos et oratio Marci indicat indita a Mario Maximo, qua ille usus est apud amicos. 11 Denique noluit Antiochiam videre, cum Syriam peteret. 12 Nam nec Cyrrum voluit videre, ex qua erat Cassius.