Latin · ~11 min
1.26 to 1.27
Historia Augusta, Marcus Aurelius 1.26-27
Not analysed yet
XXVI. 1 Fuit Alexandriae clementer cum his agens. Postea tamen Antiochiam vidit. multa egit cum regibus et pacem confirmavit sibi occurentibus cunctis regibus et legatis Persarum. 2 Omnibus orientalibus provinciis carissimus fuit. apud multas etiam philosophiae vestigia reliquit. 3 Apud Aegyptios civem se egit et philosophum in omnibus studiis, templis, locis. et cum multa Alexandrini in Cassium dixissent fausta, tamen omnibus ignovit et filiam suam apud eos reli(n)quit. 4 Faustinam suam in radicibus montis Tauri in vico Halalae exanimatam vi subiti morbi amisit. 5 Petit a senatu, ut honores Faustinae aedemque decernerent, laudata eadem, cum impudicitiae fama graviter laborasset. 6 Quae Antoninus vel nesciit vel dissimulavit. novas puellas Faustinianas instituit in honorem uxoris mortuae. 7 Divam etiam Faustinam a senatu appellatam gratulatus est. 8 Quam secum et in aestivis habuerat, ut matrem castrorum appellaret. 9 Fecit et coloniam vicum, in quo obiit Faustina, et aedem illi exstruxit. Sed haec postea aedis Heliogabalo dedicata est. 10 Ipsum Cassium pro clementia occisum passus est, non occidi iussit. 11 Deportatus est Heliodorus, filius Cassi, et alii liberum exilium acceperunt cum bonorum parte. 12 Filii autem Cassii et amplius media parte acceperunt paterni patrimonii, et auro atque argento adiuti, mulieres autem etiam ornamentis: ita ut Alexandria, filia Cassii, et Druncanius gener liberam vagandi potestatem haberent commendati amitae marito. 13 Doluit denique Cassium extinctum, dicens voluisse se sine senatorio sanguine imperium transigere (voluisse se). XXVII. 1 Orientalibus rebus ordinatis Athenis fuit et initialia Cereris adit, ut se innocentem probaret, et sacrarium solus ingressus est. 2 Revertens ad Italiam navigio tempestatem gravissimam passus est. 3 Per Brundisium veniens in Italia togam et ipse sumpsit et milites togatos esse iussit, nec umquam sagati fuerunt sub eo milites. 4 Romam ut venit, triumphavit et inde Lavinium profectus est. 5 Commodum deinde sibi collegam in tribuniciam potestatem iunxit, coniarium populo dedit et spectacula mirifica; dein civilia multa correxit. 6 Gladiatorii muneris sumptus modum fecit. 7 Sententia Platonis semper in ore illius fuit florere civitates, si aut philosophi imperarent aut imperantes philosopharentur. 8 Filio suo Brutii Praesentis filiam iunxit nuptiis celebratis exemplo privatorum, quare etiam congiarium dedit populo. 9 Dein ad conficiendum bellum conversus in administratione eius belli obit labentibus iam filii moribus ab instituto suo. 10 Triennio bellum postea cum Marcomannis, Hermunduris, Sarmatis, Quadis etiam egit et, si anno uno superfuisset, provincias ex his fecisset. 11 Ante biduum quam exspiraret, admissis amicis dicitur ostendisse sententiam de filio eandem quam Philippus de Alexandro, cum de male sentiret, addens minime se aegre ferre [quod moreretur, sed quod moreretur talem] filium superstitem relinquens; 12 nam iam Commodus turpem se et cruentum ostentabat.