Latin · ~10 min
1.28 to 1.29
Historia Augusta, Marcus Aurelius 1.28-29
Not analysed yet
XXVIII. 1 Mors autem talis fuit: cum aegrotare coepisset, filium advocavit atque ab eo primum petit, ut belli reliquias non contempneret, ne videretur rem p. prodere. 2 Et, cum filius ei respondisset cupere se primum sanitatem, ut vellet, permisit, petens tamen, ut expectasset paucos dies, haut simul proficisceretur. 3 Deinde abstinuit victu potuque mori cupiens auxitque morbum. 4 Sexta die vocatis amicis et ridens res humanas mortem autem contempnens ad amicos dixit : "Quid de me fletis et non magis de pestilentia et communi morte cogitatis?" 5 Et cum illi vellent recedere, ingemescens ait : "Si iam me dimittitis, vale vobis dico vos praecedens." 6 Et cum ab eo quaereretur, cui filium commendaret, ille respondit : "Vobis, si dignus fuerit, et dis inmortalibus." 7 Exercitus cognita mala valetudine vehementissime dolebant, quia illum unice amarunt. 8 Septimo die gravatus est et solum filium admisit, quem statim dimisit, ne in eum morbus transiret. 9 Dimisso filio caput operuit quasi volens dormire, sed nocte animam efflavit. 10 fertur filium mori voluisse, cum eum talem videret futurum, qualis exstitit post eius mortem, ne, ut ipse dicebat, similis Neroni, Caligulae et Domitiano esset. XXIX. 1 Crimini ei datum est, quod adulteros uxoris promoverit, Tertullum et Tutilium et Orfitum et Moderatum, ad varios honores, cum Tertullum et prandentem cum uxore deprehenderit. 2 De quo mimus in scaena praesente Antonino dixit; cum stupidus nomen adulteri uxoris a servo quaereret et ille diceret ter "Tullus", et adhuc stupidus quaereret, respondit ille : "Iam tibi dixi ter, Tullus dicitur." 3 Et de hoc quidem multa populus, multa etiam alii dixerunt patientiam Antonini incusantes. 4 ante tempus sane mortis, priusquam ad bellum Marcomannicum rediret, in Capitolio iuravit nullum senatorem se sciente occisum, cum etiam rebelliones dixerit se servaturum fuisse, si scisset; 5 nihil enim magis et timuit et deprecatus est quam avaritiae famam, de qua se multis epistulis purgat. 6 Dederunt ei vitio, quod et fictus fuisset nec tam simplex quam videretur aut quam vel Pius vel Verus fuisset. 7 Dederunt etiam crimini, quod aulicam adrogantiam confirmaverit summovendo amicos a societate communi et a conviviis. 8 Parentibus consecrationem decrevit. amicos parentum etiam mortuos statuis ornavit. 9 Suffragatoribus non cito credidit, sed semper diu quaesivit, quoderat verum. 10 Enisa est Fabia, ut Faustina mortua in eius matrimonium coiret. Sed ille concubinam sibi adscivit procuratoris uxoris suae filiam, ne tot liberis superduceret novercam.