Latin
1.37
Historia Augusta, Opellius Macrinus 1.37
Not analysed yet
XV. 1 Genus mortis, ut diximus, tale fuit: cum in Antoninum Heliogabalum exercitus inclinasset, ille fugit belloque victus est et occisus in suburbano Bithyniae suis partim deditis, partim occisis, partim fugatis. 2 Ita Heliogabalus clarus creditus est, quod videretur patris vindicasse mortem, atque inde in imperium venit, quod dedecoravit vitiis ingentibus, luxurie, turpitudine, abligurritione, superbia, inmanitate. qui et ipse similem exitum vitae suae sortitus est. 3 Haec de Macrino nobis sunt cognita multis aliqua variantibus, ut se habet omnis historia. 4 Quae de plurimis collecta serenitatI tuae, Diocletiane Auguste, detulimus, quia te cupidum veterum imperatorum esse perspeximus.