Latin · ~8 min
Lines 1.27-1.36
Historia Augusta, Opellius Macrinus 1.27-36
Not analysed yet
10 Vivos etiam homines parietibus inclusit et struxit. Adulterii reos semper vivos simul incendit iunctis corporibus. Servos, qui dominis fugissent, reppertos ad gladium ludi deputavit. 11 Delatores, si non probarent, capite affecit; si probarent, delato pecuniae praemio infames dimisit.
XIII. 1 Fuit in iure non incallidus, adeo ut statuisset omnia rescripta veterum principum tollere, ut iure, non rescriptis ageretur, nefas esse dicens leges videri Commodi et Caracalli et hominium inperitorum voluntates, cum Traianus numquam libellis responderit, ne ad alias causas facta praeferrentur, quae ad gratiam composita viderentur. 2 In annonis tribuendis largissimus fuit, in auro parcissimus, 3 in verberandis [vel] aulicis tam inpius, tam pertinax, tam asper, ut servi illum sui non Macrinum dicerent, sed Macellinum, quod macelli specie domus eius cruentaretur sanguine vernularum. 4 Vini cibusque avidissimus, nonnumquam usque ad ebrietatem, sed vespertinis horis. Nam si prandisset vel privatim, parcissimus, in cena effusissimus. 5 Adhibuit convivio litteratos, ut loquens de studiis liberalibus necessario abstemius.
XIV. 1 Sed cum eius viliatem homines antiquam cogitarent, crudelitatem morum viderent, hominem putidulum in imperio ferre non possent, et maxime milites, qui multa eius meminerant funestissima et aliquando turpissima, inita factione illum occiderunt cum puero filio Diadumeno, scilicet Antonino cognomine, de quo dictum est, quod in somnis Antoninus fuisset. 2 Unde etiam versus extant huiusmodi :
Vidimus in somnis, cives, nisi fallor, et istud:
Antoninorum nomen puer ille gerebat,
qui patre venali genitus sed matre pudica,
centum nam moechos passa est centumque rogavit.
Ipse etiam calvus moechus fuit, inde maritus :
en Pius, en Marcus, Verus nam non fuit ille.
3 Et isti versus ex Graeco [ex] translati sunt in Latine, nam Graece sunt disertissimi, videntur autem mihi ab aliquo poeta vulgari translati esse. 4 Quod Macrinus audisset, fecit iambos, qui non extant; iucundissimi autem fuisse dicuntur. 5 Qui quidem perierunt in eo tumultu, in quo ipse occisus est, quando et omnia eius a militibus pervastata sunt.