Latin · ~8 min
Lines 1.4-1.12
Historia Augusta, Opellius Macrinus 1.4-12
Not analysed yet
quod natura negat nec recipit ratio.
Nam pius et felix poterat dicique viderique :
impius, infelix est, [et] erit ille sibi.
5 Hos versus qui de Latinis iuxta eos, qui Graeci erant propositi, in foro posuit. quibus acceptis Macrinus his versibus respondisse fertur:
6 Si talem Graium tetulissent fata poetam,
qualis Latinus gabalus iste fuit,
nil populus nosset curia, mango
nullus scripsisset carmina tetra mihi.
7 His versibus Macrinus longe peioribus, quam illi Latini sunt, respondisse se credidit, sed non minus risui est habitus quam poeta ille, qui de Graeco Latine coactus est scribere.
XII. 1 Fuit igitur superbus et sanguinarius et volens militariter imperare, incusans quin etiam superiorum temporum disciplinam ac solum Severumprae ceteris laudans. 2 Nam et in crucem milites tulit et servilibus suppliccis semper adfecit et, cum seditiones militares pateretur, milites saepius decumavit, aliquando etiam centesimavit, quodverbum propriumipsius est, cum se clementem diceret, quando eos centesimaret, qui digni essent decimatione atque vicensimatione. 3 Longum est eius crudelitates omnes asperire, attamen unam ostendamnon magnam, ut ipse credebat, sed omnibus tyrannicis inmanitatibus tristiorem. 4 Cum quidam milites ancillam hospitis iam diu pravi pudoris affectassent atque per quendam frumentarium ille didicisset, adduci eos iussit interrogavitque, utrum esset factum. 5 Quod cum constitisset, duos boves mirae magnitudinis vivos subito aperiri iussit atque his singulos milites inseri capitibus, ut secum conloqui possent, exertis; itaque poena eos affecit, cum ne adulteris quidem talia apud maiores vel sui temporis essent constituta supplicia. 6 Pugnavit tamen et contra Parthos et contra Armenios et contra Arabas, quos Eudaemones vocant, non minus fortiter quam feliciter. 7 Tribunum, qui excubias deseri passus est, carpento rotali subteradnexum per totum iter vivum atque examinem traxit. 8 Reddidit etiam Mezentii supplicium, quod ille vivos mortuis inligabat et ad mortem cogebat longa tabe confectos. 9 Unde etiam in circo, cum favor publicus in Diadumenum se proseruisset, adclamatum:
Egregius forma iuvenis,
cui pater haud Mezentius esset.