Latin · ~12 min
Lines 1.11-1.13
Historia Augusta, Severus Alexander 1.11-13
Not analysed yet
[XI] Alexander imperator dixit: "intellego, p. c. ,me optinuisse, quod volui, et in acceptum refero, plurimas gratias et agens et habens senisurus, ut et hoc nomen, quod in imperium detulimus, tales sit, ut et ab aliis desideretur et bonis vestrae pietatis iudiciis offeratur." 2 post haec adclamatum est: "Magne Alexander, di te servent. si Antonini nomen repudiasti, Magni praenomen suscipe. Magne Alexander, di te servent." 3 et cum saepius dicerent, Alexander Augustus: "facilius fuit, p. c. ,ut Antoninorum nomen acciperem, aliquid enim vel adfinitati deferrem vel consortioni nominis imperialis. 4 Magni vero nomen cur accipiam? quid enim iam magnum feci? cum id Alexander post magna gesta, Pompeius vero post magnos triumphos acceperit. quiescite igitur, venerandi patres, et vos ipsi magnifici unum me de vobis esse censete, quam Magni nomen ingerite."
[XII] Post haec adclamatum est: "Aureli Alexander Auguste, di te servent." et reliqua ex more. 2 Dimisso senatu, cum et alia multa eo die essent acta, quasi triumphans domum se recepit. 3 multo clarior visus est alienis nominibus non receptis quam si recepisset; atque ex eo constantiae ac plenae gravitatis famam obtinuit, si quidem uni iuveni vel adulescenti potius senatus totus persuadere non potuit. 4 sed quamvis senatu rogante non potuerit persuaderi, ut vel Antonini vel Magni nomina susciperet, tamen ob ingentem vigorem animi et mirandam singularemque constantiam contra militum insolentiam Severi nomen a militibus eidem inditum est. 5 quod illi ingentem in praesentia reverentiam, magnam apud posteros gloriam peperit, cum eo accessisset, ut de animi virtute nomen acceperit, si quidem solus inventus sit, qui tumultuantes legiones exauctoraverit, ut suo loco ostendetur, in milites autem gravissime animadverterit, qui forte incurrerunt aliquid, quod videretur iniustum, ut et ipsum locis suis declarabimus.
[XIII] Omina imperii haec habuit: primum quod ea die natus est, qua defunctus vita Magnus Alexander dicitur, deinde quod in templo eius mater enixa est, tertio quod ipsius nomen accepit, tum praeterea quod ov i um purpurei e coloris eadem die natum, qua ille natus est, palumbinum anicula quaedam matri eius obtulit; 2 ex quo quidem haruspices dixerunt imperatorem quidem illum, sed non diu futurum et cito ad imperium perventurum. tum praeterea, quod tabula Traiani imperatoris, quae geniali lecto patris imminebat, dum illa in templo pareret, in lectum eius decidit. 3 his accessit quo quod nutrix ei Olympias data est, quo nomine mater Alexandri appellata est. 4 nutritor Philippus provenit casu unus ex rusticis, quod nomen patri Alexandri Magni fuit. 5 fertur die prima natalis toto die apud Arcam Caesaream stella primae magnitudinis visa et sol circa domum patris eius fulgido ambitu coronatus. 6 cum eius natalem aruspices commentarent, dixerunt eum summam rerum tenturum, idcirco quod hostiae de ea villa, quae esset Severi imperatoris, adductae essent et quas in illius honorem coloni parassent. 7 nata in domo laurus iuxta persici arborem intra unum annum persici arborem vicit. unde etiam coniectores dixerunt Persas ab eo esse vincendos.