Latin · ~9 min
Lines 1.14-1.23
Historia Augusta, Severus Alexander 1.14-23
Not analysed yet
[XIV] Mater eius pridie quam pareret somniavit se purpureum dracunculum parere. 2 pater eadem nocte in somnis vidit t alis se Romanae Victoriae, quae in senatu, ad caelum vehi. 3 ipse cum vatem consuleret de futuris, hos accepisse dicitur versus adhuc parvulus et primum quidem sortibus: 4 "te manet imperium caeli terraeque" intellectum est, quod inter divos etiam referetur. "te manet imperium, quod tenet imperium," ex quo intellectum est Romani illum imperii principem futurum; nam ubi est imperium nisi apud Romanos, quod tenet imperium? et haec quidem de Graecis versibus sunt prodita. 5 ipse autem, cum parentis hortatu animum a filosophia et musicaqua ad alias artes traduceretur, Vergilii sortibus huius modi inlustratus est:
Excudent alii spirantia mollius aera,
credo equidem vivos ducent de marmore vultus,
orabunt causas melius caelique meatus
describent radio et surgentia sidera dicent;
tu regere imperio populos, Romane, memento.
hae tibi erunt artes pacisque imponere morem,
parcere subiectis et debellare superbos.
6 fuerunt multa alia signa, quibus principem humani generis esse constaret. Nimius ardor oculorum et diutius intuentibus gravis, divinatio mentis frequentissima, rerum memoria singularis quam mnemonico Acholius ferebat adiutam. 7 et cum puer ad imperium pervenisset, fecit cuncta cum matre, ut et illa videretur pariter imperare, mulier sancta sed avara et auri atque argenti cupida.
[XV] Ubi ergo Augustum agere coepit, primum removit omnes iudices a rei p. et a ministeriis atque muneribus, quos inpurus ille ex genere hominum turpissimo provexerat; deinde senatum et equestrem ordinem purgavit. 2 ipsas deinde tribus et eos, qui militaribus nituntur praerogativis, purgavit et Palatium suum comitatumque omnem abiectis ex aulico ministerio cunctis obscenis et infamibus nec quemquam passus est esse in Palatinis non necessarium hominem. 3 iure iurando deinde se constrinxit, ne quem adscriptum, id est vacantivum, haberet, ne annonis rem p. gravaret, dicens malum publicum esse imperatorem, qui ex visceribus provincialium homines non necessarios nec rei p. utiles pasceret. 4 fures iudiciales iussit in civitatibus ullis numquam videri et, si essent visi, deportari per rectores provinciarum. 5 annonam militum diligenter inspexit. tribunos, qui per stellaturas militibus aliquid tulissent, capitali poena adfecit. 6 negotia et causas prius a scriniorum principibus et doctissimis iuris peritis et sibi fidelibus, quorum primus tunc Ulpianus fuit, tractari ordinarique atque ita referri ad se praecepit.