Latin · ~11 min
Lines 1.27-1.30
Historia Augusta, Severus Alexander 1.27-30
Not analysed yet
Ὁ πολλὰ κλέψας ὀλίγα δοὺς ἐκφεύξενται.
[XIX] Praefectum praetorii sibi ex senatus auctoritate constituit. praef. urbi a senatu accepit. alterum praef. praet. fecit. qui ne fieret, etiam fugerat, dicens invitos, non ambientes in re p. conlocandos. 2 senatorem numquam sine omnium senatorum, qui aderant, consilio fecit, ita ut per sententias omnium crearetur, testimonia dicerent summi viri ac, si fefellissent vel testes vel hi, qui sententias dicebant, postea in ultimum reicerentur locum civium in condemnatione adhibita, quasi falsi rei adprobati sine ullius indulgentiae proposito. 3 idem senatores non nisi ad summorum in Palatio virorum suffragium fecit, dicens magnum virum esse oportere, qui faceret senatorem. 4 idem libertinos numquam in equestrem locum redegit adserens seminarium senatorum equestrem locum esse.
[XX] Moderationis tantae fuit, ut nemo umquam ab eius latere summoveretur, ut omnibus se blandum adfabilemque praeberet, ut amicos non solum primi aut secundi loci sed etiam inferiores aegrotantes viseret, ut sibi ab omnibus libere quod sentiebant, dici cuperet et, cum dictum esset, audiret et, cum audisset, ita ut res poscebat, emendaret atque corrigeret, 2 sin minus bene factum esset aliquid, etiam ipse convinceret, idque sine fastu et sine amaritudine pectoris, consessum omnibus semper offerret praeter eos, quos furtorum densior fama perstrinxerat, de absentibus semper requireret. 3 denique cum ei ob nimiam civilitatem et Mammaea mater et uxor Memmia, Sulpicii consularis viri filia, Catuli neptis, saepe dicerent: "molliorem tibi potestatem et contemptibiliorem imperii fecisti", ille respondit: "sed securiorem atque diuturniorem." 4 dies denique numquam transiit, quando non aliquid mansuetum, civile, pium fecit, sed ita ut aerarium non everteret.
[XXI] Condemnationes et raras esse iussit et, quae factae fuerant, non indulsit. vectigalia civitatibus ad proprias fabricas deputavit. 2 fenus publicum trientarium exercuit, ita ut pauperibus plerisque sine usuris pecunias dederit ad agros emendos, reddendas de fructibus. 3 Praef. praetorii suis senatoriam addidit dignitatem, ut viri clarissimi et essent et dicerentur; 4 quod antea vel raro fuerat vel omnino diu non fuerat, eo usque ut, si quis imperatorum successorem praef. praet. dare vellet, laticlaviam eidem per libertum summitteret, ut in multorum vita Marius Maximus dixit. 5 Alexander autem idcirco senatores esse voluit praef. praet. ,ne quis non senator de Romano senatore iudicaret. 6 milites suos sic ubique scivit, ut in cubiculo haberet breves et numerum et tempora militantum semperque, cum solus esset, et rationes eorum et numerum et dignitates et stipendia recenseret, ut esset ad omnia instructissimus. 7 denique cum inter militares aliquid ageretur, multorum dicebat et nomina. 8 de provehendis etiam sibi adnotabat et perlegebat cuncta pittacia et sic faciebat diebus etiam pariter adnotatis et quis quo esset insinuante promotus. 9 Commeatum populi Romani sic adiuvit, ut, cum frumenta Heliogabalus evertisset, hic empta de propria pecunia loco suo reponeret.