Latin · ~8 min
Lines 1.31-1.32
Historia Augusta, Severus Alexander 1.31-32
Not analysed yet
[XXII] Negotiatoribus, ut Romam volentes concurrerent, maximam inmunitatem dedit. 2 oleum, quod Severus populo dederat quodque Heliogabalus inminuerat turpissimis hominibus praefecturam annonae tribuendo, integrum restituit. 3 ius confarre rationis, quod inpurus ille sustulerat, hic omnibus reddidit. 4 mechanica opera Romae plurima instituit. Iudaeis privilegia reservavit. Christianos esse passus est. 5 pontificibus tantum detulit et quindecim viris atque auguribus, ut quasdam causas sacrorum a se finitas iterari et aliter discingi pateretur. 6 praesides provinciarum, quos vere, non factionibus laudari comperit, et itineribus secum semper in vehiculo habuit et muneribus adiuvit, dicens et fures a re publica pellendos ac pauperandos et integros esse retinendos atque ditandos. 7 cum vilitatem populus Romanus ab eo peteret, interrogavit per curionem, quam speciem caram putarent. illi continuo exclamaverunt carnem bubulam atque porcinam. 8 tunc ille non quidem vilitatem proposuit, sed iussit, ne quis suminatam occideret, ne quis lactantem, ne quis vaccam, ne quis damalionem, tantumque intra biennium vel prope annum porcinae carnis fuit et bubulae, ut, cum fuisset octominutalis libra, ad duos unum quemque utriusque carnis libra redigeretur.
[XXIII] Causas militum contra tribunos sic audivit, ut, si aliquem repperisset tribunorum in crimine, pro facti qualitate sine indulgentiae proposito puniret. 2 de omnibus hominibus per fideles homines suos semper quaesivit et per eos, quos nemo nosset hoc ageret, cum diceret omnes praeda corrumpi posse. 3 servos suos semper cum servili veste habuit, libertos cum ingenuorum. 4 eunuchos de ministerio suo abiecit et uxori ut servos servire iussit. 5 et cum Heliogabalus mancipium eunuchorum fuisset, ad certum numerum eos redegit nec quicquam in Palatio curare fecit nisi balneas feminarum. 6 cum plerosque eunuchos rationibus et procurationibus praeposuisset Heliogabalus, hic illis et veteres sustulit dignitates. 7 idem tertium genus hominum eunuchos esse dicebat nec videndum nec in usu habendum a viris, sed vix a feminis nobilibus. 8 qui de eo fumos vendiderat et a quodam militari centum aureos acceperat, in crucem tolli iussit per eam viam, qua esset servis suis ad suburbana imperatoria i n ter frequentissimum.